De causa colorum animalium aliorum ab homine.
Pili vero qui sunt in corporibus animalium aliorum ab homine, sunt naturaliter ex infirmitate. Et causa quidem coloris pilorum est color cutis eorum : in his enim in alba cute oriuntur albi pili, et in nigra nigri, et sic de aliis. Et si color cutis est varius, pili erunt varii. In hominibus autem color cutis non est causa coloris pilorum. Sunt enim quidam albissimam cutem habentes, et pilos valde nigros. Et causa hujus est, quod cutis hominis est valde tenuis plus cute aliorum animalium secundum proportionem quantitatis sui corporis : propter quod etiam pellis ejus variatur in colore : et secundum has causas pilus variari non potest. Alteratur enim cutis hominis ex sole et ventis contrahit nigriorem colorem : secundum quem modum pili non alterantur, eo quod profundius quam in cute radicantur. In aliis autem animalibus cutis se habet ad pilos sicut terra ad plantas, quae virtutem ex terra accipiunt: propter quod etiam pili eorum secundum variationem cutis variantur.
Amplius quaedam animalia secundum totam speciem unum habent colorem, sicut leones : omnes enim leones unius et ejusdem sunt coloris. Et similiter accidit in multis generibus avium et piscium et aliorum animalium. Quaedam autem sunt diversorum colorum, ita quod unum est unius, et aliud ejusdem speciei coloris est alterius. Et horum quaedam in toto corpore sunt unicoloria : quaedam autem discoloria, sicut in vaccis, et canibus et columbis. Ea autem quae sunt diversi coloris, dupliciter sunt : quoniam quaedam secundum totum genus multicoloria sunt, sicut pica, ferehit, et pavo, licet albi pavones in inferiori Germania inveniantur, et in piscibus kakata apud Graecos, et in nostro mari macharellus, et panthera inter gressibilia, et pardus, et alia multa. Quaedam autem non sunt secundum totam speciem multicoloria, sicut vacca, et capra, et ovis, et gallina, et anser, et hujusmodi. Quaedam enim eorum sunt varia, et quaedam unicoloria.
Amplius animalia multicoloria facilius mutantur secundum colores, quam animalia unicoloria : multicoloria enim aliquando mutantur ex albedine in nigredinem, et e converso : eo quod talia animalia mixtas habent causas multorum colorum, et in natura multos habent colores recipere, et in talibus natura est velocis transmutationis in transferendo unum colorem in alium. Natura autem animalium unum colorem habentium, contrariae est dispositionis : non enim mutat colorem nisi propter infirmitatem : et hoc valde raro. Jam enim vidimus lupum album. Ursi autem super Oceanum aquilonarem in Dacia et Norvegia sunt fere omnes albi. Passeres enim multi albi sunt visi Etiam jam vidimus corvum album albedine nivis. Sed hoc raro accidit his animalibus ex tempore generationis : quod enim rarum est, ex vitio accidit et infirmitate in qualiter specie animalium.
Ea autem varietas quae est animalium quae sunt multicoloria, multoties accidit propter naturam aquarum. Aquae enim calidae pilos albos faciunt, frigidae autem nigros. Causa autem hujus est, quia calidae aquae multi sunt spiritus, frigidae autem non, et multus spiritus in aqua facit albedinem, sicut patet in spuma. Hoc autem etiam saepe accidit in plantis : propter quod albescunt plantae ex aquis calidis. Diversitas enim cutis, sicut diximus, sive sit secundum naturam, sive secundum infirmitatem, causa est diversitatis pilorum. Albedo quippe pilis accidit ex omnibus dictis causis. Erit enim aliquando ex colore cutis naturali, aliquando etiam erit ex colore accidentali. Semper autem aut frequenter non erit albedo, nisi ex colore vaporali retento in membris omnibus. Et haec est causa quare ventres animalium multicolorium magis albi sunt quam coloris alterius, eo quod calor vaporativus magis abundat in illo loco propter digestionem : et hac de causa etiam caro de ventre saporosior est omni alia carne : digestio enim facit saporositatem. Hac etiam de causa animalia rubea vel nigra in omni specie animalis saporosiora sunt quam alba, quia calorem illi colores significant : et calor facit meliorem digestionem quando abundat in membris secundum naturam.
Amplius aetas diversitatem facit in coloribus animalium, sive sint simplicis, hoc est, unius coloris, sive sint multicoloria. Et hujus causa est quam superius diximus, quod videlicet si cutis est diversorum colorum, erunt pili etiam diversorum colorum : et si cutis fuerit albi coloris, erunt pili albi coloris.
Oportet autem opinari, quod lingua in hoc accidente sequitur naturam exterioris cutis et pilorum : quod tamen videtur mirabile : cum ipsa sit de interioribus occultatis in ore, et est organicorum unum, sicut manus, et pes, aut aliquod aliorum. Cum enim cutis alicujus animalis sit diversi coloris, invenitur etiam cutis linguae diversi coloris : et cum fuerit
unius coloris, erit etiam color linguae unicus.
Amplius quaedam genera avium et animalium agrestium quadrupedum mutant colores secundum mutationes temporum : et causa illius est, quia sicut accidit hominibus secundum aetates alteratio, ita similiter accidit istis modis ex alteratione temporum. Fortior namque est diversitas temporum quam diversitas aetatum.
Amplius animalia utentia multis cibi generibus et modis, efficiuntur diversi coloris ut in pluribus : et ideo est color apum unus, color autem vesparum rubearum et citrinarum est diversus. Modi enim diversi cibi causae sunt alterationis colorum. Rationabiliter autem hoc accidit : quia ex diverso cibo generantur et cutis, et pili, et cortex, et pluma, et penna in avibus.
Diversitas igitur colorum et pilorum secundum hunc modum est a nobis determinata.