De humido seminali animatorum in communi, et de natura humidi aliornm corporum animalium.
Sequens autem sermo de corporis animati natura pertractabit.
Primo autem omnium oportet quaerere differentias animati corporis ad inanimatum, et postea differentias animatorum corporum inter se requiremus. Cum autem omne generatorum corpus magis constet ex terra et aqua, sicut ostendimus in secundo Peri geneseos, tamen differunt haec clementa in eo quod est corpus animatum, et in eo quod non est corpus animatum. Humidum enim quod est seminalem corporibus vivorum oportet magis esse immixtum spirituali humido aereo, et in quo sit calor faciens in eo spiritum spumosum : quia aliter illud humidum non efficeretur vitae principium: vitae enim vehiculum est spiritus, cujus origo non potest esse nisi ex spiritu,sicut in multis locis in libris nostris physicis ostendum est: propter quod etiam Heraclitus principium omnium dixit esse vaporem.
Differt autem humidum vaporativum ab humido spirante, et ab humido manante. Incorporatum enim et commiscibile et continuatum est manans humidum : incorporatum enim oportet esse omne quod manat sive fluit et undat: quia si non esset incorporatum, sequeretur motum et locum elementi cujus formam induit, sicut videmus vapores et spiritus ascendere, et non manare in terram, nec descendere, nisi prius frigiditate reprimente ad elementi incorporati speciem revertantur. Hoc autem humidum commiscibile est per duas quas habet virtutes, quarum una est subtilitas per quam efficitur penetrativum, et alia est humiditas per quam fluit ad terminum corporis cui commiscetur. Continuativum autem est per vitutem qua terminatur alieni corporis terminis et spatiis : eo quod intra spatia partium ejus stans, partium quamlibet movet ad aliam per hoc quod in seipso non manens, semper et quaelibet in quamlibet manat et fluit. Hoc igitur humidum est quod partes grossas et subtiles simul habet, et subtiles magis habet conversas ad grossas: et ideo quando efficitur materia, magis constituit ipsum convertendo ad grossas quam e converso: et illae quae grossae sunt in ipso, sunt in actu : quae autem subtiles, sunt in potentia : et ideo cum constituit corpus terrestre admixtum, trahunt partes grossae subtiles ad actum potius quam e converso.
Hujus autem expressum signum est in omnibus mineralibus corporibus quae etsi aliquando commisceantur vaporaliter in materia, tamen cum trahuntur ad speciem et formam, apprehenduntur partes subtiles a grossis, et coagulantur tractae ad incorporationem soliditatis terrae, ita quod nihil vaporativum aut spirans secundum actum manet in ipsis. Propter humidum autem continuativum quod est in ipsis, delentur in eis viae et spatium ad ingressum alterius humidi in ipsa: propter quod etiam nutrimenti talia corpora non sunt susceptibilia. Cujus una inter alias causas est, quia viae per quas humor nutrimenti decurrere habet ad patres singulas, delentur ex prima sui connaturalis humidi cum terrestri commixtione, et humidum incorporatum non facit distare spatia corporis in quo est, sed potius distantia implet et conjungit. Haec igitur natura est hujusmodi humidi manantis sive fluentis.
Humidum vaporans compositum est ex partibus subtilibus calore levi ad formam aeris alterabilibus : et quia totum est vaporativum, ideo una pars festinat exire extra aliam : propter quod indeterminatae efficitur figurae, et continue mutatur de figura in figuram: et sic continue ascendendo movetur, donec invenit frigiditatem ipsum ingrossantem et reprimentem, et tunc convertitur ad aquam pluviae, vel roris, vel alicujus alterius ab alto cadentis aquae. Hujusmodi autem naturae non fuit humidum de quo diximus, nec in materia, nec in virtute, neque in motu, sicut patet: eo quod istud non nisi subtiles habet partes et secundum actum et motum subtilium : illud autem licet habeat subtiles et grossas partes, habet subtiles secundum actum et motum partiumgrossarum: et ideo ea etiam quae cadunt ab alto, non continua sunt, et habent etiam multum effectum subtilium: inflativae enim et stipticae sunt hujusmodi aquae ab alto cadentes, et non cadunt continua manatione, sed divisa,sicut diximus : propter quod etiam ex talibus aut nulla aut parva et pauca corpora mineralium generantur. De his autem humidis in libro Mineralium et Meteororum pertractatum est a nobis.
Humidum autem spumosum compositum et ex triplici substantia. Quaedam enim substantia est in ipso fluens non secundum suam formam, sed alterius, et quaedam substantia est in ipso viscosa circumstans et continens, et quaedam substantia ipsius est spirans et pulsans. Prima igitur harum substantiarum est quae est fluens, non quidem secundum formam et naturam humidi, sed potius se-
cundum naturam et formam membri ad quod formandum fluit. Substantia autem circumstans viscosa est, quae continet spiritum ne evaporet, sicut pellis et panniculi circumstant animalia et membra animalium quando formantur. Substantia autem spirans in ea est spiritus, qui est instrumentum formativae virtutis et vehiculum ipsius in omnia quae formantur, sicut dictum est in libris antehabitis. Hic igitur solus humorum est materia in generatione corporum animatorum. Habet autem hic humor differentias : quoniam quaedam pars ipsius est quasi homogenia declinans ad terrestreitatem : et ex hac generantur corpora plantarum. Et quaedam pars ipsius est magis heterogenia., et magis humida spumosa aerea spumositate: et ex hac parte humoris generantur animalia. In hoc enim est et terrestre quod generatur in ossa, et viscosum ex quo nervi et pellis generantur, et molle ex quo generatur caro. Et hoc modo multas est invenire partes in humore isto.
Haec igitur est istarum humiditatum differentia: et si quae aliae sunt, ex illis facile cognosci possunt.