De virtute formali caelesti, quae vocatur virtus periodi, quae sit, et qualiter procedit in materiam, et qualiter agit?
Id autem quod sub isto movet, est movens informatum, et est duplex, caeleste unum, et quod est elementale sive materiale. Et caeleste quidem habet multitudinem secundum omnem motum caelorum a primo caelo usque ad orbem lunae existentium : tamen virtutes omnium superiorum confluunt in unum orbem, non quidem alicujus planetae, aut caeli singularis, sed potius in revolutionem orbis qui periodus vocatur, et duodecim circulorum comparatione componitur, qui duodecim domus vocantur, ad quas sidera omnia referuntur, sicut in antehabitis diximus. Semper enim superior orbis influit inferiori formam influxam sibi a causa prima, quae descendendo per participationem determinatur continue et multiplicatur. Et hoc est quod dicitur, quod quaelibet intelligentia movens orbem est plena formis, sed superiores habent magis formas universales, et inferiores magis determinatas et minus universales. Universales autem dico secundum quod universale est causa formaliter praehabens et simpliciter habens ea quae post ipsum sunt, non secundum ambitum praedicationis, sicut saepius expositum est. Cum igitur hujus virtus sit periodi, et ad periodum referatur circulus obliquus, et etiam circulus rectus secundum quem est revolutio diurna, referetur ad periodum omnis virtus motoris et omnis virtus circulorum qui moventur, et omnis virtus stellarum secundum status in se et ad invicem quos habent in periodo. Virtus ergo descendens, et causata ab hujusmodi periodo, est causata et descendens a multitudine maxima virtutum tam corum quae movent, quam eorum quae moventur: et licet haec virtus simplex sit, tamen multiplicitas virtutum est in ipsa secundum quod descendit et causatur a multis simul causantibus in una periodo generationis, in qua tamen quaedam sunt fortiora, quaedam autem debiliora. Et quia in periodo sunt virtutes intelligentiarum quae movent orbes, et ab antiquis Graecis vocantur intellectus divini separati, ideo quidam Stoicorum dixerunt omnia inferiora virtute intelligentiarum produci, sicut omnia quae fiunt in corporibus animalium, fiunt virtutibus animae. Et quia intelligentia non operatur per se nisi ebullitione suae activae lucis, sicut artifex operatur ebullitione formarum intellectualium, ideo dicunt, quod formae inferiores fiunt omnes a lumine intelligentiarum : quod non ita dictum est, quod lumen intelligentiarum per se agat eas, sed potius prima causa agit per se, et intelligentiae motu caelestium agunt sicut in-
strumenta. Hoc autem habet in prima philosophia determinari.
Quod autem necessarium est sciri hic, est, quod forma periodi est essentia simplex, et actu et virtute multiplex, ut diximus, et est informans qualitates materiae generabilium secundum principium et incrementum et statum et declinationem et finem esse et vitae : et ideo Astronomorum peritiores pronosticantur de inceptione et processu et fortuna et fine vitae per studium quod ponunt in cognoscendo periodum. Virtus enim illa, sicut diximus, causam vitae quae est ex motoribus et his quae moventur, complectitur : et haec est praehabens omnia quae contingunt variationi generati secundum generationem et esse et finem vitae.
. Antiquissimi autem Epicureorum et Stoicorum virtutem periodi dicebant esse numen, quod sub Deo deorum quem primam causam vocabant, gubernat et regit vitam. Et hoc quidem numen, ut testatur Apuleius loquens de Deo Socratis, distinguebant primum in duo genera deorum : primum quidem dicentes incorporeum, secundum autem corporeum : et incorporeum dividebant in duodecim, propter virtutes duodecim domorum in periodo. Corporeos autem deos distinxerunt in caelestes et terrestres, caelestes vocantes stellas et stellarum imagines, et stellas quidem potentiores esse dicebant quas planetas vocabant. Stellarum autem imagines quadraginta octo ponebant Chaldaei, et inde ponebant multo plures, eo quod planetae in his admirandus accipiunt virtutes, et habent se ad eas sicut animae ad corpora sua : et sicut anima multas recipit passiones a corpore, ita recipiunt planetae ab imaginibus. Terrestria autem numina vocabant Thetim, et aesculapium, et Cererem, et hujusmodi, quae nihil aliud erant nisi virtus caelestis qualitatem generabilium informans. Et ideo omnis natura deorum secundum eos aut erat supra periodum, sicut Deus deorum qui est prima causa : aut in periodo spi- ritualiter, aut corporaliter : aut sub periodo, quando virtutes caelestes informant terrenae materiae qualitates, ut secundum eas agant : et ideo dixerunt multos Joves, et multos Martes, et alia hujusmodi.
Periodum autem, sicut dixi, componebant ex motu planes et ex motu aplanes, vocantes motum planes motum orbis declivis super cujus polos omnes planetae et imagines et stellae ab Occidente in Orientem circumvolvuntur, qui duodecim habet ex duodecim domibus numina, praeter numina planetarum et imaginum quae fiunt in ipso. Motum autem aplanes vocant, qui sine errore diversitatis est circumtrotatus ab Oriente in Occidentem super polos mundi: et jam in praehabitis diximus qualiter radius ascendentis per circulum rotatus, causando describit diametros corporis generati. Radius autem ille, quia multis luminibus aliarum stellarum commiscetur, multiplicis efficitur virtutis : et ideo quando virtus haec multiplex descendit a periodo, multiplicis valde est operationis : et hoc quia corporeum est in periodo, informatur ab intellectuali movente : quia, sicut saepe diximus, omnis actus et operatio quae procedit ab operante composito ex motore corporeo et incorporeo, est secundum formam incorporei, sicut patet in omnibus operationibus animae quas facit per corpus.
De virtute ergo caelesti quae agit in generatione, tantum dictum sit a nobis. Plenius enim haec in Astronomicis habent determinari.