De imperfectis animalibus et ratione et distinctione imperfectionis eorum : et continetur totus in uno capitulo.
Ea autem quae secundum suum genus imperfecta esse videntur tam in membris quam in sensus et motus participatione, sunt vermium quaedam genera, sicut ea quae lumbrici terrae vocantur, quae magis ex vaporibus inclusis sub terra vel putredine radicum nasci videntur, quam per semen maris et foeminae. In his enim nullius omnino sensus organa videntur distincta nisi tactus. Gustus enim in eis non perficitur nisi sugendo sicut radices plantarum sugunt humores : et ideo in talibus non invenitur nisi una via cibi per medium distenta longitudinis, sicut est via succi per radices : nec invenitur in eis diversa digestio, nec membra digerentia, nec aliquid loco ipsorum, nec aliquid vasorum sive intestinorum vestigium : sed totum corpus per longitudinem ex annulis componitur : et est in medio annulus majoris quam alii spissitudinis, ad quem anteriores et posteriores in motu colligunt : nec moventur pede vel ala, sed potius alteram partem extremae medietatis secundum longitudinem corporis ad medium annulum con- trahendo, et alteram ex eodem annulo protendendo : nec semper protendunt unam et eamdem, sed modo unam, et modo aliam : quia ad utramque sui corporis extremitatem moventur. Nec vident nec audiunt nisi forte soni fiant cum concussione : tunc tactu non auditu sentiunt concussionem. Haec etiam odorare nihil omnino videntur, nec gustum habere secundum quod judicium saporum est, sed secundum quod est sensus alimenti, et sic est quidam tactus : propter quod etiam sugendo sumunt alimentum. Nec egestiones videntur emittere sicut neque plantae, sed aliquando invenitur unum talium ad alterum extendi in anteriori medietate corporis super terram, et aptari sibi directa extensione ac si unum calorem quaerat ex altero: quod quidam putant esse talium animalium coitum: quod tamen nulla ratione verum est: quia viae seminis in eis nullae prorsus inveniuntur, nec humescunt in tali conjunctione, sicut invenitur fieri in serpentibus quando coeuntes complicantur. Ex his autem aestimat Avicenna cum juxta
aquas limosas sunt, anguillas generari: et hoc si verum est, tunc oportet ista quasi materialia semina et ova esse ad unguillarum generationem.
Haec igitur et his similia talem suae imperfectionis habent modum.
Imperfectiora vero his sunt spongiarum genera, quae de omnibus sensibus non nisi confusum valde tactum acceperunt : nec motum habent nisi contractionis et dilatationis, et hoc motu de loco ad locum non feruntur, nisi in aqua et per accidens. A se enim sive per se movetur animal, quod organum habet quo vehit seipsum in gradibus processivi motus. Contractione autem tali et dilatatione non fit processio, nisi in aqua, ubi impingitur aqua per dilatationem : et tunc via aquae vehitur animal ad alium locum, sicut etiam lignum natans, et sicut homo navim impingens, et in ea se per accidens vehens ad loca diversa : propter quod hujusmodi in terra manen- tia terrae infiguntur immobilia secundum locum, licet sub terra dilatentur ad succos convenientes, et contrahantur ab inconvenientibus : unde et haec non vera ratione animalia sunt, sed media inter animalia existunt et plantas.
In complexione aliquid habent de tactus medietate, licet parum : et ideo per modum somni habent tactum, et non per vitam manifestam, sicut est tactus in vigilia.
In compositione autem nihil penitus habent animalibus simile : quia nec in interioribus nec in exterioribus membrorum animalium praetendunt figuram vel operationem. Imperfectionis igitur maximae sunt et extremam naturae animalium habent participationem.
In his ad finem usque scientia de corporibus animalium producta est : et per ea licet imperfecta sint, tota auxiliante Deo perfecta est scientia naturalis.
DE ANIMALIBUS