De coitu hominum ordinato ad generationem.
Nos tamen adhuc sub alterius libri principio specialiter secundum ordinem nostri alphabeti quasdam sub nominibus propriis ponemus naturas. Quamvis enim hunc modum non proprium philosophiae supra esse dixerimus, eo quod in eo saepe eadem reiterare oportet : tamen quia sapientibus et insipientibus nos esse cognoscimus debitores, et ea quae particulariter narrantur, rusticam melius instruant cognitionum, talem in fine nostro libro tractatum apponemus, incipientes ab eis quae singulis litteris in principio praenotantur animalibus.
Incipiemus autem a perfectiori ordine. Et quia perfectior inter omnes est homo, tractabimus primo de ipso, assignantes proprietates quae conveniunt ei communes et proprias, quarum licet assignaverimus causas in praehabitis, tamen hic
summatim recolligemus absque causae indagatione.
Generatio igitur hominis universaliter est per coitum, in quo virtutes sexuum permiscentur, et ex spermate viri quod est sicut operator et factor, et ex spermate sive gutta muliebri et sanguine menstruo quae sunt sicut materia. " Creator enim, sicut in libro de Coitu dicit Constantinus Cassianensis, volens animalium genus firmiter ac stabiliter permanere et non perire, per coitum illud ac per generationem disposuit renovari, ut renovatum non ex toto haberet interitum. " " Ideoque, sicut idem Constantinus in consequentibus ejusdem libri dicit, complevit animalibus naturalia membra quae huic apta forent operi, et propterea eis tam admirabilem virtutem deiectionis infudit vel instituit. Nam si animalia coitum abhorrerent, cum hoc quod grayantur praegnantia et dolent parientia et occupantur sollicitudine partus nutrientia,animalium genus pro certo periret. "
Quia autem omnia haec primo derivantur ab anima, ideo idem dicit in coitu tria esse necessaria, appetitum videlicet imaginativum, et spiritum, et humorem : et his quartum addit Avicenna, scilicet ventositatem. " Et horum quidem appetitus, ut dicit Constantinus, est ab hepate, spiritus autem a corde, et humor a cerebro praecipue, sed est communiter a toto corpore. " Ventositas autem est a calore humidum in ventositatem dissolvente, et ad membra genitalia dirigente.
Licet autem haec communiter de generatione animalium dicta sint, in homine tamen maxime sunt, cujus natura dignior et complexionabilior est: et ideo coitus ejus est cum majori quam in aliis animalibus delectatione : et agit in coitu hominis forma sexus apprehensa, ita quod imago mulieris agit in viro prae oculis cordis posita, et imago apprehensa viri, desiderati agit in muliere coitus concupiscentiam, et est haec quasi primum principians in his quae ad coitum faciunt : et huic sicut virtuti principali materiae obedit virtus semen descindens, et cum illud descendit ad vasa seminaria, partem humoris qui secum defluit calor in ventositatem resolvit, et per illam membra genitalia extendit : et cum sint disparis sexus, viri membra tumescunt et rigescunt, foeminae autem aperiuntur et intumescunt, sed minus quam genitalia viri : et quando ventositas est sicca et multat fit virga viri quasi ossea, ita quod aliquando ventositatc oppilantur meatus per quos ejici debebat sperma, et non exit nisi quando aliquantulum ventositas remissa fuerit. Et est mirabile, quod in hoc subito operantur accidentia animi : quia cum retrahit cogitationem a desiderio coitus, remittitur ventositas et exit semen. De his autem et hujusmodi satis in praehabitis determinatum est .