De qualitate seminum in matrice.
Semen autem hominis, testante Galeno, est substantia humana pura et calida ex qua fit homo. Unde idem Galenus in libro de Causa membrorum dicit, quod " semen est spiritus et humor spumosus. " Hoc autem in libro de Spermate idem Galenus dicit descendere ex humore omnis corporis, et fieri ex subtiliori natura quatuor humorum humani corporis. Habet enim nervos et venas proprias attrahentes ipsum a toto corpore ad testiculos : et nervi et venae, ut ihidem dicit, emittunt ipsum completum et animatum: et tunc associatum guttae mulieris recipitur in matricem, et impinguescit cum calore matricis, et spiritu attracto per arterias subtiles : et ille exterior spiritus non permittit exire interiorem, et constringit eum ad nutriendum puerum et calefaciendum. Postea venit in matricem, ut ibidem Galenus dicit, alius spiritus, et vertit sperma et guttam foeminae in naturam carnalem calore matricis coadjuvante.
Dicit enim ibidem Galenus, quod spiritus qui est in spermate, tres habet proprias virtutes, quarum prima est necessi- tas, secunda virtus, tertia est sicut organum. Necessitas autem duo habet opera : custodit enim calorem, et est nutrimentum spiritus animalis, quorum utrumque est necessarium. Virtus vero est in eo quod facit complementum formationis. Organum autem se exhibet in hoc quod decurrit ad omnia ex operatione animae, quae, sicut artifex est in artificiato, est in spermate. Sperma quoque sive gutta mulieris frigidior est spermate viri, et est quasi sit nutrimentum spermatis viri. Cum autem ex his concrescit embryo, venit unumquodque ad suam naturam et proprietatem, ita quod simile suo nutritur simili, ut acutum cum acuto, digitus cum digito, et arteria cum arteria : et haec vocavit Empedocles cervices capitum germanorum, quae in generatione per amicitiam jungi dicebat: et hoc totum fit in matrice. Ut enim in Pantegni ait Constantinus, "id quod recipit matrix, undique ita brancat atque claudit, ne, sicut Hippocrates dicit, punctum acus intrare possit: " et sic ut frequenter orificium interius manet clausum quousque forma infantis completur.