De dispositionibus seminum et natorum ex parentibus et humoribus et signis caeli.
Propter quod etiam causam diversitatis sexus in partu Constantinus in libro de Coitu, Hippocratem inducens, attribuit hujusmodi causis seminis. Dicit enim Hippocratem dixisse, quod " si masculus in tempore pubertatis viderit sibi dextrum testiculum prominentiorem esse quam sinistrum, generabit filios mares : si sinistrum, generabit foeminas. " Galenus autem in libro de Spermate dicit, quod " si sperma tempore coitus ceciderit in dexteram partem matricis, ut frequenter conceptus erit masculus propter hepar calidum et humidum qui sunt in parte illa. Si autem ceciderit in sinistram, propter splenem frigidum et siccum coadjuvat locus ad generationem foeminarum. " " Ad tantam etiam potest venire debilitatem et confusionem semen, quod natum erit utriusque sexus, " ut ibidem dicit Galenus. Multum enim matrix coadjuvat ad natorum dispositiones. " In ipsa enim sunt, ut ibidem dicit Galenus, receptacula septem : et in quot vasa semen ceciderit, tot concipiet natos: et si longa et stricta fuerit matrix, longus erit et gracilis conceptus : si autem longa et grossa, longus erit et grossus : et si curia et stricta, curtus et strictus erit conceptus ut frequenter, non semper. " Istae enim non sunt nisi causae adjuvantes. Et secundum easdem causas, in eodem libro dicit Galenus, quod " si in concepto abundaverit sperma viri super sperma matris, erit conceptus similis patri tam in facie quam in aliis, membris. Si autem abundaverit virtute et quantitate sperma matris super sperma viri, erit conceptus similis matri tam in facie quam in membris aliis. " De omnibus tamen his subtiliter est disputatum in praehabitis.
Adhuc ibidem dicit Galenus, quod contingit aliquando in spermatibus abundare virtutes unius humoris super alios: et tunc conceptus sequitur humorem illum, et erit sanguineus, vel cholericus, vel phlegmaticus, vel melancholicus, in nullo similis parentibus. Aliquando etiam deficit in aliqua virtute, et generantur strabones, vel claudi, vel aliter occasionati. Aliquando etiam patre vel matre laborante, vel occupato aliquibus passionibus, trahit puer similes passiones ex spermate, et tales etiam aliquando trahit ex nutrimento lactis.
Aliquando etiam, ut dicunt Galenus et Avicenna, in tantum sequitur parentes, quod etiam sequitur animae eorum accidentia : sicut in coitu cujusdam regis accidit, quod imaginabatur rex monstruosum nigrum, et fecit de hoc mentionem reginae interim dum cum ea coiret, et conceptus natus fuit monstruosus et niger.
Amplius intantum producit sermonem Galenus quod dicit, quod " in tantum agile est sperma ad mutationes, quod sicut corpora mutantur secundum viginti quatuor horas diei, et secundum diversitatem temporum mensis et anni, et astrorum cursus et adspectus, ita etiam mutantur semina concepta in matricibus. "
Aliter enim ab initio fuissent omnes homines unius et ejusdem complexionis. Hippocrates etiam dicit, ut ibidem dici) Galenus, quod " omnis substantia debel esse ligata et conjuncta in planetis et signis et nexibus quatuor elementorum, n Et ideo Nectanabus naturalis Alexandri pater cum matre sua Olympiade tempus observans, coivit sole Leonem intrante et Saturno in Taurum, a quibus planetis suum filium volebat recipere figuram et potestatem.