De nocumento coitus.
Quia tamen semen est de conventiori humido corporis, ideo dicit Constantinus, quod " multum coeuntes citius moriuntur. " Et Avicenna concordat in idem. Tantum enim coire potest, quod cum na. tura non habeat semen quod ejiciat, emittit sanguinem, et destruit corpus, et cito facit senescere hominem. Et hac de causa eunuchi aliquando diutius vivunt non castratis. Sperma autem nimis emissum praecipue debilitat cerebrum et membra cerebro vicina : et ideo suspicatus est Hippocrates semen a cerebro descendere, adjungens aliud ejusdem signum : quoniam quibus venae quae post aures du- cuntur, inciduntur, deinceps non spermatizant: etsi etiam in coitu tales aliquid emiserint, erit aquosus humor, et non proficiens ad generationem.
Haec igitur sunt ex quibus proprietates accipi possunt hominis in generatione : et multa de hoc dicta in praehabitis magis sunt consideranda, quam ista.