Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XVI.
2148D Temerarii, nunccine demum vobis divinum auxilium affuturum speratis, quando permiscuistis omnia bello, altaria violastis, diruistis totius urbis munimenta? Temerarii, inquam, et vestrorum immemores auxiliorum, scuta et gladios parastis, et hoc adversum Romanos. Non talibus armis vincere solebatis. Quando enim in hasta et gladio fuit Hebraeorum victoria? Recordamini unde orti, et a quibus 2149A sitis profecti, quomodo patres vestri hostes suos vicerint. Temerarii, quem vobis adjutorem eripuistis, dum aliena subsidia deposcitis? Non in multitudine populi, sed in timore Dei pater Abraham penetravit Aegyptum; et cum abductae conjugis captivam videret pudicitiam, bello tamen abstinuit, assumpsit piae orationis arma, defensorem adhibuit, qui dormiente eo vinceret, et expugnato hoste intaminatam sibi conjugem repraesentaret. Redit Sara sine armis, referens viro triumphalem victoriam. Dormiebat Abraham, et torquebatur Pharao. Metuebat Sara, et Pharao crimen negabat. Ejiciebat alienam, et damnato crimine honorabat castimoniam, quam spoliare desideraverat. Additur aurum et argentum ad Sarae pudorem, ut condemnaret 2149B voluntatem facinoris expertem. Rogabat patrem Abraham, ut pro sua ad Dominum familia deprecaretur. Erat enim infecunda domus ejus. Remeat Sara ditior salvo pudore: revertit Abraham sanctior, qui conjugalis pudicitiae remunerationem sterilitatis remedio compensavisset. Quid de filio ejus Isaac loquar? Is quoque patrio fretus munimine, adversus finitimi potentis insolentiam, non armatas produxit acies: et certe habebat CCCXVIII vernaculorum validam manum, quae reges quinque bello superaverat, spoliis exuerat, captivum Lot Abrahae patruo restituerat. Non gladium vagina exuit, sed solam adversum invidentes patientiam induit, simplicitatem retulit: venerunt rogantes, qui exterminandum denuntiaverant: poposcerunt 2149C amicitiam, qui finitimum non ferebant. Contremisco tanta patrum recensere mirabilia: Jacob sanctus, Esau fratre parricidium minitante patriam reliquit, parentes deseruit, solius secum orationis ferens viaticum; meritoque in peregrinis locis cum fratris metueret insidias, et hominum comitatu atque auxilio egeret, invenit Angelorum consilium: perductus (ut ait) ad castra Dei, colluctatus est Domino: et sicut dicit Scriptura: Praevaluit Deo, qui imparem se hominibus arbitrabatur (Gen. XXXII, 28) . Quid aliud Moses adversum regem Aegyptiorum exercitumque et dracones ejus, nisi solam virgam levavit? O potens virga, quae coelum tenebris obduxerit, terram imbribus inundaverit, siccaverit maris fluctus! Cinxerant Hebraeos Aegyptii, orabat Moses 2149D et non dimicabat: divisum est mare, et populus intravit, sequebatur Pharao. Moses inter fluctus positus orabat: demersus est cum suis Pharao, cantabat Moses (Exod. XV, 4) . Quis haec et talia considerans non admiretur, et non intelligat in oratione nobis meliora esse arma quam in virtute? Illa enim sibi divinum auxilium adhibet, haec corporis. Didicit haec arma quae non carnalia sunt, sed fortia Deo Mosis discipulus atque idem successor Jesus Nave, qui imitator et suppar magistri, Jordanis aquas convertit retrorsum: idemque cum inexpugnabiles 2150A Hiericho urbis muros videret, sacerdotes turba canere jussit, jubilare populum: quo facto repente cecidere muri atque exusta civitas est, et omnes necati sunt, nisi quos Rahabbonae meretricis fides a memoratae urbis excidio defendit. Gedeon quoque trecentos viros ad bellum elegit, eosdemque non arma praeferre, sed mysteria praecepit: in manu laeva hydrias aqua plenas tenere, in dextera faces: qua specie perculsi hostes fugere illico, atque ad Hebraeos victoria pervenit. Intermissa erat sacrae cura religionis Heli sacerdotis negligentia, divina imperia deserebantur: irrogatum ab Allophylis praelium, victi Hebraei, capta etiam arca Dei est, et sine armis reddita illis: quo indicio claruit, quod et sine religione arma non vincant, et religionem 2150B sine armis vincere. Ezechias rex, infuso Assyriorum populo genti Judaeae, cum voce Rabsacis imperio Sennacherib regis, quae in Deum jacerentur convicia, quae populo, quam suprema exitia denuntiarentur, satis comperisset: insinuantibus, non verba verbis, nec arma armis referenda credidit: sed exsurgens, cilicio se ut scuto induit: pro galea cinere caput texit: pro jaculis orationem intorsit. Ascendit oratio, descendit Angelus, caesa per noctem Assyriorum CLXXXV millia cadavera numeravimus; percussorem non vidimus. Praeterieram de quinque regibus, quos inconsulto Domino bellum adorsos, per desertum meantes, aquae inopia vehementer afflictare coeperat, ipsosque et equos eorum sitis vexare. Necessitas praetermissum officium reparari 2150C coegit. Erat enim rex Israel negligens circa Dei cultum: admonitus tamen ab aliis, ut Domini prophetam requireret: cognovit Elisaeum, ab iisdem in quibus degerent locis, non longe abesse: misere oratum auxilium orationis, et remedia necessitati. Licet offensus erat regi Israel, quia perfidus non credebat, promisit tamen et ubertatem aquarum, et victoriae celeritatem. Manare coepit aqua per desertum, et sponte se sine ullis imbribus infundere terris fluenta. Surgentes adversarii, quos securos victoriae somnus uberior laxata presserat sollicitudine, subito videre sole fuso rutilare aquas: fuerunt qui inter regum populos bellatum putarent, quorum sanguine terra maderet. Itaque in praedam festinantes passim sine ordine, sine modo currere, alius alium praevenire, 2150D sic praecipites in medium progressi hostium vallati, interfectique ingentem suis stragem dedere: ita hortatus propheta a patribus nostris sitim pariter et metum depulit, idemque adversus famem auxilium tulit. Nam cum obsideretur Samaria, atque in ea clausus maneret rex Israel, gravis eos urgebat fames, ut ne a nefandis quidem alimentis abstineretur: conventus propheta tantae miseriae deformitate, simulque regis nuntio qui putaret prophetae dissimulatione famem adolevisse, respondit: Sequenti die, et ubertatem frumenti, et utilitatem videbis 2151A (IV Reg. VII, 1) . Non credenti nuntio, dixit: ipsum quidem, quia non crederet non visurum, promissorum tamen fidem non defuturam: subitoque per noctem in castris Syriae hinnitus equorum, curruum fragor, quadrigarum currentium fremitus, armorum sonitus auditu metum incussere victoribus, quod in auxilium Hebraeis multae ac validae gentes commeavissent, ac sese imminenti, ut arbitrabantur, periculo fuga eximere properaverunt. Nox consilium maturavit, terrorem auxit. Fugientibus itaque Assyriis, omnes quas invaserant copiae, in castris die sequenti repertae. Abundantia utilitatem creavit, utilitas fidem implevit: mors incredulo ipsi quidem fructum eripuit, publicum tamen remedium non impedivit. Liquet igitur plurimos patrum duces, cum minime 2151B praeliarentur, victoriam adeptos: alios quoque bello superiores fuisse; quibus consulentibus, bellandi jus oraculo permissum foret. Denique victus Amalech; sed cum Moses manus elevaret: vicit Jesus Nave, cum solem statueret: vicit et Gedeon, cum in aqua dimicaturos probasset: Samson etiam, cum adhuc intaminatum crinem servaret: vicit et Samuel, sed cum adjutorem lapidem figere proposuisset. Triumphavit David, cum Bethsabeam (hoc est, filiam sabbati) suo conjugio propheticis ministeriis copulavisset: vicit etiam bello civili, quod refugiebat illatum: non inferebat (nil enim bello civili foedius) solus qui potuit inferre: vicit et Asaph praelio, sed postea quam desperantibus suis, quod numero essent inferiores dixit, nihil interesse, pauci an plures sint, 2151C cum Deus paucos timentes se pluribus faciat validiores (I Reg. XIV, 6) . Bonus profecto fide, si usque ad finem perseverasset. Vicit et mulier armis quae fidem Deo reservavit. At vero Saul victus est, quia Dei praeceptum non custodivit. Vulneratus Josias, quia contra imperium in hostem processit: sanctus caeterum, et ideo raptus, ne captivitatem nostris debitam peccatis videret. Clamavit Nachao: Non sum ad te missus, ferens ejus fidei testimonium; sed involvit eum, sicut ante Amasiam, consortium degeneris societatis. Denique et ab homine Dei monitus erat, ut illos quos ad belli societatem centum argenti talentis conduxerat, dimitteret, si vellet vincere. Cui dubitanti, quod tantum pretii amissurus foret, respondit propheta quod haberet Dominus plura, unde 2151D etiam argentum eidem restitueret: quo fretum conductis renuntiasse auxiliis, vicisse cum paucioribus; ne ipsum quidem Deo tantae victoriae mercedem solvisse: sed illico ipsis simulacris quae victor coeperat, detulisse sacrificia, quasi eorum beneficio vicerit, quae in praedam captivitatis redegerat. Sedechias ipse incumbentibus jam patriae ruinis, per Hieremiam conventus prophetam, cum hostili obsidione premeretur, ut urbem egredi non metueret, victorem 2152A futurum, si coelestibus imperiis obtemperaret: aut captivum si defendendum putasset, infidelitate semetipsum et suos decepit. Abductus erat ab Assyriis populus Judaeorum in Babyloniam: reliqui ad Aegyptios transferre se, qui resederant, deliberabant. Mandavit Dominus per Hieremiam prophetam et caeteros, ut unius gentis essent imperio contenti, ne geminata captivitas aerumnam augeret. Verum illi posthabentes oracula Dei, facti sunt duarum captivi gentium, qui unius gentis jugo exire impatienter desideraverant. Itaque in Aegypto exsules perseveraverunt. At vero illi qui in Assyrios ducti sunt, expleto tempore captivitatis, quod pro peccatis populi Dominus constituerat, postea Cyro imperante, remeandi facultatem adepti, reverterunt cum gratia. Renovatum 2152B Dei templum est, regum opibus Cyri et Darii caeterorumque Persarum muneribus: ipsi itaque qui everterant, reparandi sumptum dederunt, restituerunt etiam jus sacerdotum, cultumque juverunt religionis. At vero nostri dum sacerdotium inter se competunt, et apud Parthos ambiunt, conferri sibi memoratum honorem, de religione mercaturam fecerunt. Quid de Babyloniis querimur? Nostros experti sumus deteriores. Illi nobis reddiderunt omne jus religionis, illi sacerdotum creationem restituerunt, et nostri eam Persis refudere. Illi sacerdotales infulas permiserunt nostrae potestati, nostri eas Babyloniis vectigales fecerunt. Quid adjiciam cruentatum sacrarium sanguine, madere sacra limina, semiruta adhuc stare templi fastigia? Minor est circa 2152C nos ira Dei, quam nostra contentio: illa nos captivos fecit, ista sacrilegos: illa disseminavit Judaeos, haec sustulit. Conferte, si videtur, quid intersit inter captivitatem nostram et seditionem nostram. Captivitas nostra gentibus infudit nostrae religionis consortium: seditio nostra etiam Judaeis ademit religionis gratiam. Quis autem Romanos in Judaeam introduxit, nisi Hyrcani et Aristobuli contentio? Quis Sosium, nisi Herodes? Quis Antonium, nisi Sosius? Quis Caesarem imploravit sibi regem, nisi vos? Quis alius praeter vos Antipatrum regno expulit, et libertatem in Antipatro? Et tamen non reprehendo, neque abnuo Florum in vos sceleste consuluisse. Sed querela Romanis deferenda fuit, non arma inferenda. Sprevistis Neronem, sed Vespasianus successerat: qui 2152D benignus natura, benignior tamen etiam studio esse potuit, quia in Judaea imperium assumpserat: aut si non movebat pietas, virtus certe ejus vos debuit adigere, ut vobis consuleretis. Sed quomodo vobis non parceret, qui pepercit Joseph? Cui enim infestior, quam mihi esse debuit? Quis majora adversum Romanos munimenta exstruxit? Quis studiosius pro patria decernendum putavit? Postquam vobis 2153A bellando complacita conditio est, bellorum quidem initia non probabam, sed suscepta non deserebam: testantur hoc Jotapatae urbis, quae bellantem adhuc texerunt, favillae, me bello non destitisse, nisi post ejus civitatis ruinas: delituisse, quoad potui in illo eversae urbis sepulcro, pertulisse famem, ne Romanis me traderem: quaesisse veniendi ad vos effugia: sed deprehensum, non sponte egressum, maluisse perire cum meis, sed pepercisse Caesarem: optasse vobiscum potius periclitari, non quod probarem consilium, sed quod eligerem periculi vobiscum consortium. Gratias tamen Deo, quod tanti sceleris non incidi societatem, ne seditionum incentor existimarer: aut quia his misceri nequibam, parricidium quod manu declinare poteram, vel mortem implerem. 2153B Certe ne sanctissimam matrem pro me dilacerari cernerem, meorumque dispergi viscera; quae miseranda quidem, sed tamen tolerabilius est ea pati, quam fecisse. Quid igitur adhuc exspectatis? An signa majorum? Non ea nobis merita, non ea circa Dei cultum officia. Non ea Romanorum, quae Assyriorum infidelitas, qui accepto pretio discessionis fidem fregere: nec recedendum, sed acrius ingruendum putarunt. Quin etiam ut ex accidentibus colligamus divinae motum sententiae, Deum Judaeis adversari certum est. Denique Syloa quae ante bellum sicca fuerat, et omnes extra urbem fontium, venae quae diu fluere cessarunt, ut aqua nostro deesset usui, nisi pretio quaesita: nunc in usus redeunt suos, et Tito se advenienti refundunt. Scaturiunt 2153C uberes venae, atque ita aquarum redundantium omnia replentur, ut non solum exercitui large ad potum exuberent, sed etiam equis, bellatoribus ac jumentis, pecoribusque universis, hortorum quoque irriguis non desit aquarum abundantia: ut tamquam adnitentibus elementis victoriae Romanae largiores credas fundi meatus. Recognoscimus prodigia superiora, quae etiam tunc nostrae urbis praevenerunt captivitatem: cessavit aqua Judaeis, refudit se hostibus, ne siti obsidio impediretur. Nec mirum est, si recessit a Judaeis divina gratia, quos tanta flagitia circumvallarunt. An vero bonus vir plenum horroris non refugit diversorium? et domum suam deserit, si quid in ea commissum sceleris agnoverit? declinat indignae habitationis consortia, exsecratur conversantium 2153D iniquitates: et dubitamus de summo et immaculato Deo, quod abhorreat tantorum contagia flagitiorum: et funestorum scelerum aversetur atrocitatem, nec demoretur in parricidarum conciliabulis, qui Dathan et Abirom, quia Mosem et Aaron praeripiendo sacerdotii munere lacessiverant, separari ab innoxiis praecepit, ne pios aut macula contaminaret de consortio noxiorum, aut poena involveret? 2154A Sed quid ego diutius sermonibus immoror, cum plena horroris et gemitus omnia circumfundantur, templique excidium properetur? qui istud oculi spectare, qui sensus perpeti, quis tolerare potest animus? O saxis duriores, ferro rigidiores, qui in tantis rerum humanarum prodigiis adhuc inter vos tamquam ad virtutis aemulationem de scelere certatis; et quod est gravius, vos ipsi patriam destruitis, atque ejus augetis ruinam! Convertimini aliquando, aliquando resipiscite, judicate, et videte pulchritudinem patriae quam prodidistis: quae urbs, quod templum, quae sanctorum domicilia, sacrorumque penetralia, quae prophetarum opera vestris manibus eviscerantur? In haec quisquam flammas ducit, et spargit ignes et incendia ministrat, nec ullo affectu movetur? rupium, 2154B si sentiret, rigor resolveretur. Certe et insensibilia plerumque in maximis rerum acerbibitatibus sensus speciem metiuntur, ut scopuli tremant, et madentes sanguine guttae fluant: vos autem immobiles perseveratis, ut quid melius post haec supersit, quid dignius quod reservetis. Postremo si ista non movent, quia apud pios praestantiora sunt, vestrarum saltem miseremini necessitudinum: ponite ante oculos filiorum vestrorum neces, aut ferro aut fame: et his acerbiorem, uxorum et filiarum servitutem, quibus tuta libertas erit, pacto deditionis, aut captiva servitutis urbis eversione. Consulite dum licet, ne graviora post mortem relinquatis, quam ante mortem fecistis. Nec ego liber ab hujusmodi periculo sum. Novi et ipse, quia cum vestris 2154C simul periclitatur sanctissima mihi mater, et cara uxor, haud ignobile genus, et quondam domus clara. Ac fortasse propter meos haec me suadere arbitramini: occidite eos, et accipite insuper mercedem meum sanguinem: libenter hanc solvam mercedem vestrae salutis, si post me sapere potestis.