De natura et moribus quadrupedum in communi.
De animalium quadrupedum natura determinantes, dicimus omnium quadrupedum genera in hoc convenire, sicut dicit Galenus in libro de Spermate, quod
" in generatione brutorum animalium sperma non sic mutatur secundum horarum ordinem et planetarum et signorum opera sicut hominis, sed ex prima ei indita proprietate omnia.unius sunt complexionis. " Post modica autem causam hujus assignans, dicit quod " adeo fluxum et inconvertibile est sperma eorum, ut numquam omnino et universaliter, sed aliquando secundum partem aliquam sperma eorum mutari contingat: quod in hominibus e contra est. " Causa autem pro certo hujusmodi est quam Galenus non tangit : quoniam materialia et terrestria sunt corpora brutorum : corpus autem hominis magis est accedens ad caeli similitudinem: et ideo caeli facilius sequitur impressiones, et praecipue quia motor hominis est imago motoris hominis, et mundi est similitudo: propter quod omnia quae sunt universalium motorum et mobilium mundi, magis praefulgent in homine quam in aliis. Ea autem quae sunt communes aurae et aeris impressiones ex caelo contingentes, facilius sentiuntur ab aliis quam ab homine in quantum circa propria minus sollicitantur et occupantur.
Cum autem multa valde sint quadrupedia, omnium tamen proprium dicit esse Constantinus in libro de Coitu, quod " animal omne agreste furibundum est antequam coeat: et postquam coierit, magis est domesticum. "
Adhuc autem voces multas emittit, quando est in libidine sequestratum a foemina, per quas vocat foeminam, et foeminae propter frigiditatem parvae sunt libidinis et paucae vocationis.
Adhuc est observandum in quadrupedibus an sint sicca, an humida, et frigida. Sicca quidem et frigida, melancholica, sicut vaccae: et haec quidem parum concipiunt propter frigidum, et raro geminos pariunt propter siccum. Observa igitur si quando vaccae plerumque concipiant geminos in aestate et pariant, erit prognosticum multae pluviae in hieme. Idem autem est quando vaccae multum moriuntur : hoc enim signum est corrupti humoris, qui jam in causis suis humido corrupto corrumpit animatorum corpora : et hoc est signum abundantissimas futuras esse pluvias.
Eodem autem modo prognosticatur in ovibus quae sunt frigidae et humidae, et antiquae sunt magis frigidae et humidae. Quod si igitur aliquando juvenes cum antiquis eodem tempore moventur ad coitum, et antiquae fervent ad coitum sicut juvenes, signum est caloris abundantis qui corrumpit humidum in juvenibus propter sublitatem ipsius : et illae moventur illo anno ad coitum. In antiquioribus autem non corrumpit et subtiliat, et ideo illo anno antiquae oves fortificabuntur et proficient.
Et juxta hujusmodi causas multa sunt valde notabilia. Omnia autem hujusmodi animalia prona sunt in terram, tum propter pondus capitis, tum propter terrestreitatem corporis quod calor complexionalis erigere non potest.
Et quia multa dicta sunt et fere omnia quae de quadrupedibus universaliter dicenda erant, nunc transeamus ad singula, nihil eorum quae dicta sunt in antece- dentibus repetentes: et sequemur ordinem alphabeti Latini, sicut fecimus in tractatu de Lapidibus et plantis.