Akabo ut in libro sexaginta Animalium dicitur, animal est multum valens medicinae, in desertis Arabiae conversans. Caro autem ejus cocta cum aceto, quae calida est et humida, valet podagricis : valet etiam dolori juncturarum quando est ex frigiditate. Haec autem caro cocta in aqua et posita in cupa balneari, curat podagricum intrantem in eam maximo juramento.
Haec autem animalia fugiunt ab eo qui radicem fert colloquintidae. Dicunt etiam aliqui, quod pili in collo hujus animalis accepti, et mixti cum pice pulverizati, et combusti, unctum in ano sodomitani curant a viro. Fel autem ipsius ad pondus unciae potatum cum aqua spicae nardi, valet contra hydropisim quae est ex ventositate. Sanguis autem ejus contra lepram valet si loca patientia inungantur cum eo calido. Dens ejus suspensus super brachium dextrum ab humeris ad subitum, valet contra oblivionem. Pes sinister et ungues ejus positi in panno lineo, et ligati brachio dextro alicujus, non tradet oblivioni quidquid audierit Vel sciverit. Fel masculi ligatum super femur alicujus sinistrum, non cessabit coire cum muliere quousque super femur habuerit. Manus ejus dextra si cum corio abscindatur et suspendatur supra eum qui intrat ad regem vel aliquem alium pro obtinendo negotio, obtinebit illud. Adhuc autem manus ejus dextra abscissa cum ictu sinistrae manus hominis et suspensa super aliquem, facit eum diligi ab omni vidente ipsum praeter alzabo. Dicunt etiam aliqui, quod medulla pedis sinistri trita, valet mulieri quae non diligit virum suum : et si projiciatur in narem ejus, diliget eum plus quam alium.