Ana autem animal dicunt esse Orientis, fortissimis dentibus acutis et longis, et unguibus acutis, saevum nimis, diligens multum ea quae sunt sui generis et gregatim vadens. Ea autem quae sunt alterius generis odit, sibi non permittens conjungi aliud animal: sed potius si quid alienum appropinquaverit, concurrentia invadunt illud, et vel fugant, vel perimunt. Si autem aliquod istorum animalium aliquando solitarie inventum invaditur a fortiori se animali, armis dentium et unguium frequenter defenditur, et evadit.