Asinus autem etiam silvestris, quem onagrum Graeci vocant, quod sonat Latine asinus agrestis, est sicut domesticus : sed virtutes dictae fortiores sunt in eo et in membris ejus.
Et hujus caro valet contra dolorem lateris et duarum anchoram. Medulla autem asini silvestris si inungatur quis ex
ea, curat podagram et aufert dolorem ejus. Stercus asini silvestris tritum cum felle boum, si ex eo quis inungat capillos suos, inscripantur. Stercus etiam asini silvestris desiccatum cum vino Libitum, valet contra morsum scorpionis et puncluram.