Monachus in genere vaccino computatur, de quo nos in antehabitis exposuimus .
Est enim, ut Solinus dicit, animal habens caput taurinum, corpus vero et jubes habet sicut equus. Cornua autem habet multiplici flexu in se recurvata, ita quod etiam in cornua offendentem laedere non possit. Hoc animal cum in fugam convertitur a venatoribus, fluxu ventris ad longitudinem ingens stercus projicit, cujus odor vel substantia quem attigerit, adimit, et bis armis se defendi. De Bove. Bos autem communis scitur: et omnia quae videntur de ipso notanda, in praehabitis sunt determinata . Hoc animal si non castralur, ferox est, et praecipue quando fuerit provocatus.