Bubalus est generis bovini majus quam bos communis fortissimis cruribus et brevibus respectu sui corporis, cornua habens longa valliculosa et nigra sicut capra, caput parvum respectu suL corporis, corpus habet spissum : et omnis ejus defensio est in fixione ungularum, et conculcat ea quibus nocet, nec de facili insequitur ea extra viam rectam. Nigrum autem est parvi pili et parvae caudae. Circulo posito in naribus circumfert, et trahit fere ad vices duorum equorum pondera. Colorem varium et Tubicundum valde persequitur. Et de hoc multa diximus in praehabitis.