Camelli?, est animal deforme, bina habens in dorso tubera : et sunt ei crura prolixa, collum longum : dum vadit, vix umquam pedes atterit. Sunt enim reciprocis quibusdam puliunculis et crurium pulpis vestigia canilenta. Et ideo lapides vix sustinent in multum ambulando.
Habet autem in usum duplicem, onerum videlicet, et vecturae. Sed de facili non recipiunt ultra onera consueta ad portandum : et si vehunt, non de facili vadunt ultra spatium consuetum : et cum onerantur, modicis percussionibus flectunt genua ad onera suscipienda. Odiunt autem omne genus equinum. Sitim sustinent per triduum : sed cum veniunt ad aquam, tantum bibunt, quod etiam futurae et praeteritae siti satisfaciunt. Bibunt autem aquam turbidam vel turbatam : ad puteos autem non libenter bibunt. Tempore coitus solitudinem diligunt : et tunc non sustinent secum esse hominem, nisi forte pastorem. Babies autem et podagra camelis accidit ex quibus facile moriuntur. Ungulas non abjiciunt, sed longis et duris in viis lapidosis gravantur : propter quod duri corii parantur eis in talibus viis calcei, ut pedes ejus minus atterentur. Hordeum amant, cujus pabulum subito gluttiunt, et postea tota nocte ruminant. Uno abstinente in stabulo, alii quasi compatientes secum abstinent.
Cameli communes unum gibbum habent in dorso. Hi vero qui dromedarii vocantur, magnae velocitatis sunt, et duos habent gibbos.
Cerebrum autem cameli cum aceto in potu datum, dicitur valere caducis. Camelus in complexione est calidus et siccus. Galenus dicit, quod " medulla cameli desiccata parata cum vino et sumpta valet caducis, qui causam habent ex melancholia nigra : et praecipue si singulis mensibus sumatur semel. " Spuma cameli cum aqua mixta et sumpta ab ebrio daemoniacum reddit. Si quis de pulmone cameli desiccato et trito potaverit ad pondus aurei, incurrit oculorum caecitatem. Lac camelorum subtilius est omni lacte et laudabilius et subtilioris actionis : quoniam extenuat superfluitatem et solvit ventrem, et aperit stricturas propter calorem vehementem naturalem qui est in eo : et roborat hepar, et aperit oppilationes ejus, et subtiliat grossitiem splenis, et confert hydropicis sumptum in potu calidum, et praecipue quando ponitur cum zuccharo alchabiar.
Multa de camelis in antehabitis dicta sunt : et ideo haec hic sufficiunt : non enim repetere oportet.