Castor est animal posteriores pedes habens anserinos ad natandum, et anteriores ut canis, eo quod in terra frequenter ambulat.
Dicitur autem castor a castrando, " non quod seipsum castret, ut dicit Isidorus, sed quia ob castrationem maxime quaeritur. " Falsum enim est, quod agitatus a venatore castret seipsum dentibus et projiciat castoreum, et quod si alia vice castratus exagitatur, erigendo se ostendat castoreo se carere, sicut frequenter in partibus nostris est compertum.
Hoc animal dente dejicit satis mensuratae quantitatis arbores, et casas construit in ripis aquarum ante antra in quibus habitat: quas etiam bicameratas vel tricameratas cum solariis facit, ut crescente aqua ascendat vel descendat. Comportans autem ligna ad hujusmodi structuras dicitur peregrinos castores ad servitutem redigere, et resupinos impsitis inter crura lignis supra ventrem diligenter aptatis per caudam ad locum aedificii trahere, et sic domos exstruere.
Pellis autem castoris cinerea est ad nigredinem declinans : et aliquando fuit pretiosa, sed nunc parum valet. Spissi autem est et curti pili. Cibus ejus melica est piscis: comedit etiam arborum cortices.
Castoreum autem interius habet in corpore, quod calidum est et siccum, nervos confortans, et ideo contra tremorem membrorum et paralysim bene operatur, est enim divisivum et exsiccativum phlegmatici humoris.
Caudam habet latam quasi corio squamoso pinguem valde : et hanc in aquam vult semper dependere. Est autem cauda apta ad natandum sicut gubernaculum in navi: sed non est verum quod numquam retrahat eam ab aqua, quia ex nimio frigore glacialis aquae retrahit eam ab aqua: et ideo falsum est, quod hoc animal lutram cogat ut aquam hieme circa caudam suam moveat ne congelatur : sed praevalet lutrae, et expellit eam vel occidit : est enim acutissimi morsus. Tota autem caro ejus abominabilis est praeter caudam.
Est autem castoreum quod in quantitate aequali et compari extractum cum humore qui circa ipsum est, et sic exsiccatum, cum siccum fuerit, debet esse subtilis substantiae, declinans ad colorem non nigrum, sed obscuri sanguinis : si autem est varium declinans ad nigredinem, venenum est, et quandoque interficit eodem die, et aliquando convertit ad aliam malam aegritudinem. Quando autem est bonum, est calidum et siccum subtilissimae exsiccationis, et ideo confert nervis et paralyticis quando cum saliva calidum bibitur. Bibitum etiam a pariente cum calamento et melle ad pondus duarum unciarum post minutionem sophenae quae est vena hepatis in inferiori parte brachii, salubriter ejicit faecum et secundinam : et hoc etiam modo provocat menstrua salubriter, quia si vena non minueretur, forte minus provocaretur : hoc etiam modo bibitum a viris, calere facit testiculos.