Cattus est animal a capiendo dictum, muribus infestum, et dicitur esse moribus verecundum, et pulchritudinis amativum. Habet autem colorem griseum glaciei fortiter congelatae similem: hunc enim colorem habet naturalem, et alios etiam habet ex accidentali cibo, et praecipue qui domesticus est. Est autem mordax valde in multis simile leoni secundum figuram, unguibus et dentibus armatum sicut leo.
Carnem autem habet laxam et mollem : et dicitur valere podagrae caro catti agrestis quando desuper inungitur. Fel autem catti agrestis magni juvamenti est contra oris torturam. Accipitur autem fellis catti nigri medietas unciae, et miscetur cum zambach, et sic fit ex eo sternutorium.Fel etiam catti praecipue agresti extrahitfoetum mortuum de matrice, quando fit ex eo suffumigatio subtus mulierem in os vulvae, et fuerit commixtum cum stercore nigro alicujus catti vel ejusdem cujus est fel. Idem etiam operatur fel catti quando miscetur aquae colloquintidae, et humectatur inde spongia, et teneat penes se mulier, et praecipue si tenet subtus juxta extrinsecum os matricis.