Caium ferunt esse animal in Arcadia super ripam fluminis Tyberis habitans in antris, infestum bobus, ita ut tres aliquando simul per caudas ad antrum trahat : timet autem hominem multum : et cattum interficit et insidiatur ei. Est autem species pulmonis ipsius adeo calidi et subtilis veneni, ut ad modum flammae consumat ea quae tetigit.