Cricelus, ut dicunt quidam, animal est parvulum, in terris habitans, capite vario, dorso rubeo, ventre cadente, pilum adeo tenaciter pelli habens infixum, quod citius pars pellis de carne recedit, quam pilus possit avelli. De antro etiam non extrahitur de facili, nisi aqua ferventi vel alia in antrum diffusa humiditate : et in hoc convenit cum cuniculo et citello : de qua bestia in superioribus hujus scientiae diximus, quod habet pilum fere sicut cuniculus, et non habet aures, sed vias auditus habet sicut avis.
(Inertiis autem est animal quod nos hamester Germanice vocamus et est animal mordax et iracundum.