Cuniculus est animal minus lepore, sed fortius, in antris sub terra habitans, vincistibi potest infestum, et colore et figura fere sicut lepus. Quaerit autem antra in collibus ferreis, et antra adaequat pulvere ne deprehendatur : in vespere autem et mane ante antra sedet.
Coit autem posterioribus adversis eo quod parvi seminis est, et virga maris ad posterius dirigitur: et valde est sui generis multiplicatum.
Est autem albae carnis et animal timidum : et ideo injuriatum relinquit habitationem, quod videns grex totus de loco transit, ac si indignetur ad injurias socio a rum.