Doma bestia est magnitudinis capreae figurae et pili, sicut cervus cornua habens
non ramosa, sed plana, longa, et acuta.
Est autem cursu velox, vitae provida, cornupeta in adversas sibi bestias.
Haec bestia Arabice vocatur agazel, cujus caro frigida est et sicca haemorrhoidarum generativa, nisi cum pipere et cinnamomo conficiatur et cum sinapi. Stercus hujus animalis crescere facit capillos et meliorat eos praeparatum cum oleo.
Dicunt etiam quidam, quod si cum eo ungatur virga virilis, et sic coeat cum uxore sua, semper diliget eum. Si cum lingua desiccata sulTumigetur guttur in quo est sanguisuga, cadet : calcaneus combustas impletus in concavum fistulae confert.
Dicunt etiam, quod si fel hujus animalis et semen ^ testiculorum vulpis et piper et semen erucae de quolibet acceptum ad pondus aurei et mellis duae uncis, et fiat ex eo electuarium, et ipsum teneat mulier in lana quando cum viro concumbit, concipit: et si fel sit ex femina concipit foeminam : si autem ex masculo, concipit masculum.