Daxus animal est pingue valde, et auxungia ejus valet ad renum dolores. Est autem animal latum in dorso, brevibus cruribus, multum mordax, pilo plus albo quam nigro, sed in dorso plures habet nigros, et in lateribus plures albos: et caput in medio nigrum, et in lateribus habet album: et quando est domesticum, multum est lusivum.
Dicuntur etiam crura sinistri lateris breviora esse quam dextri. Et hoc ego non deprehendi: cum tamen saepius hoc animal consideraverim. Sed durum habet pilum, et est spissae pellis et est ad quantitatem vulpis.
Et est duorum generum: dicitur enim daxus caninus, qui in multa findit pedem sicut canis: et dicitur daxus porcinos, qui in duo findit ungulam sicut porcus.
Morsus aliquando habet venenosos , sed non semper. Dicitur quod scrabonibus et aliis vermibus vivit: quia non est velox ad venandum.