Eale, sicut idem testatur Solinus, bestia est ut equus, caudam habens similem elephantis caudae, colore nigra, maxillam habens ut aper, cornua habens longiora quam sit cubitus. Ad obsequium cujuslibet vecturae commoda esse dicuntur cornua : quia non rigent, sed moventur a radicibus sicut membrum a junctura : et ideo cum pugnat, aliquando protendit unum cornu, et alterum replicat, ut si unum rescindatur vel laedatur, succedat alterum ad defensionem : et hoc animal est aquaticum, et gaudet aquis fluminum.