Emptra, ut quidam dicunt, animal est parvulum in Germania, et est animal cujus mas et foemina simul cibos congregant in aestate, quibus vivant in hieme : et hos cibos per cumulos in terra recondunt : et naturaliter foemina in sumendis cibis provida est et avida : mas autem e contra parcus : et ideo mas cibi aviditate ab antro ciborum reconditorum ejicit foeminam, et aditum obstruit, nec eam ingredi permittit: illa autem e contra retro aditum occultum parat, et cibos vorando prodige consumit. Congregant autem cibos foeni, et ideo in vere foemina pinguis, et mas macie consumptus egrediuntur. Hoc animal est, quod murem montanum quidam vocant, nec invenitur nisi in montibus, et est major mus qui visus est in terra nostra.