Enchiros animal est Orientis ad magnitudinem tauris et est simile aliquantulum tauro, sed sunt in eo longi crines descendentes ad duas spatularum partes : et hi molliores et breviores sunt pilis equinis. Color autem corporis est inter nigrum et rufum ad nigredinem declinans. Pili autem ejus in aliis membris lanae assimilantur. Vox hujus animalis est sicut vox tauri, et cornua ejus multum ad interius inflexa et ad pugnandum habilia. Pili autem frontis hirsutam faciunt frontem dependentes hinc et inde super oculos, et caret dentibus superioribus sicut taurus, et crura ejus sunt rari pili. In pedibus autem habet sotulares corneos sicut equus : et cauda ejus est brevis respectu sui corporis, et cavat terram pede sicut equus : corium habet durum et patiens ictus, et carnem dulcem et convenientem : et ideo venatores ipsum persequuntur : et dum fugit venatorem, aliquando subsistit et pugnat quando lassatur in fuga : et tunc stercus per quatuor passus ejicit, quia fluxum cum magna ventositate patitur ex timore. Praeter hoc autem etiam naturaliter est multi stercoris. Et est mirabile, quia cum appropinquat tempus partus hujus animalis, multa ejusdem speciei animalia circa parientem adunantur, et egerentia multum singula stercora aggregant ad instar muri circa parientem.