Equicervus est duorum generum: quidam enim est de quo plura diximus in praehabitis ,quem nos lingua Germana elent vocamus. Solinus autem dicit equicervum esse animal Orientis et Graeciae, quod habet cornua mas non foemina, et jubas habet per collum descendentes usque post scapulas, et barbam habet sub mento, et soleas sicut equus, et corpus ad cervi quantitatem.