Equi dicuntur ab aequalitate, sive paritate : eo quod partes antiquitus cruribus jungebantur. Est autem animal notum fere ubique terrarum generationem accipiens : sed illi dicuntur excellere qui in Syria et Cappadocia generantur. Secundum autem quod videre possumus temporibus nostris majores corpore a tertio climate usque ad finem sexti climatis procreantur, et praecipue in Hispania. Fortiores autem et satis magnos etiam in septimo climate procreari vidimus : et sunt plus durantes in laboribus quam bi qui a tertio climate vel quarto veniunt.
In equis considerantur quatuor, forma videlicet, pulchritudo, meritum, et color.
Forma autem est quando corpus est validum et robustum et robori respondens altitudo, latera longa, clunes rotundi, corpus totum musculorum densitate et plenitudine quasi nodosum, crura fortiora et sicca et aequaliter a genu usque ad pedem porrecta sine nodositate et sine tumore et mollitie aliqua nullas habentia nascentias. Pes autem aequalis et planae superficiei, hoc est, non asperae, rotundus cum cornu concavo undique terram tangens.
Pulchritudo autem est, ut sit caput parvum respectu corporis et siccum valde, ita quod pellis quasi ossibus immineat, oculi magni quasi ante caput jacentes, aures breves et acutae quasi in ante porrectae, nares apertae quas cum bibit profunde in aquam mergat, cervix erecta, coma densa, cauda magna et longa et tota corpore soliditate fixa rotunditas.
Ad meritum autem deputatur, ut sit audax valde, pedibus terram fodiens et terens, hinniens membris tremens : hoc enim fortitudinis est indicium : et quod ex quiete summa facile concitetur, et ex maxima concitatione facile sistatur et quiescat.
Color autem naturalis equi qui in silvestribus deprehenditur, est cinereus, per dorsum linea fusca a capite usque ad caudam porrecta. In domesticis tamen boni inveniuntur nigri, rufi, et albi aliquando, et similiter grisei, qui quasi circulis parvis interpositis nigros albis immixtos habent pilos. Dicitur autem, quod in pullo equi quando nascitur, caruncula quaedam in fronte connascitur, quae, adeo efficax est venenum, quod statim interficit : sed equa mater illam lambendo statim annihilat et abstrahit a pullo.
Sunt autem apud nos inter domesticos equos quatuor modi equorum, bellici videlicet qui dextrarii vocatur, et palefridi, et curriles equi, et runcini vocati.
Bellicorum autem equorum est non castrari : quia ex castratione efficiuntur timidi : et horum equorum est sonis musicis gaudere, et sonis armorum excitari, et cum aliis dextrariis congredi. Horum etiam est dare saltus, et irrumpere acies mordendo, et calce feriendo : et aliquando adeo diligunt dominos et ministros suos, quod perditis eis jejunant et tristantur usque ad mortem. Aliquando etiam in tristitia lacrymantur. Et ex hoc quidam pronosticantur de victoria futura vel quod succumbere debeant hostibus.
Palefridorum autem est vectio quae equitatio dicitur : et horum etiam est non castrari, ne effceminentur.
Sed currilium equorum est usus ad fugas et insecutiones praecipue : et ne indurescant eis nervi ex calore cursus, castrantur, ut frigiditate et humore occurratur siccitati quae ex calore motus cursus inducitur.
Runcini autem sunt qui habentur ad labores onerum vel tractus quadrigarum et rhedarum : licet etiam alii aliquando his laboribus deputentur.
Similiter sunt quatuor equorum motus : cursus qui ex saltibus in equo componitur, trottatio, ambulatio, et pe-
ditatio. Cursus autem perficitur quando simul anteriores pedes elevantur et posteriores simul, et equus se impingit anterius. Trottatio autem quando velocius, quam in ordinato gressu in appositis lateribus simul unum anteriorem cum uno posteriori levat pedem. Et hoc modo fit etiam pedilatio, sed est praeter equi concitationem. Ambulatio autem fit quando simul in eodem latere unum anteriorem et unum posteriorem levat pedem : sed suavius illa perficitur si juxta terram non alte levando, sed quasi trahendo ducit pedes, et aliquantulum citius anteriorem quam posteriorem figit pedem: difficilius autem quo magis a tali modo motus deviaverit. Unde necesse est optime ambulantes equos frequentius cespitare, praecipue in via aspera.
Est autem equorum magis conveniens pabulum durum quidem non ventosum, et hoc est avena, vel triticum, et aliquando spelta : minus autem convenit hordeum, et minime siligo propter ventositates. Hi autem qui cito impinguare desiderant equos, tortucas cum pabulo molli decoquunt: et ex hoc equi falsam et magnam accipiunt pinguedinem.
Est autem hoc animal cui plurimae accidunt infirmitates quos oportet marescalcum cognoscere, qui curare habet equos.
Aliquando enim in equis abundat sanguis corruptus vel etiam non corruptus. Et signa hujus infirmitatis sunt haec : Delectat eum fricari, foetent egestiones ejus praeter solitum, urina efficitur rubea et spissa, oculi rubei aliquando et lacrymosi.
Aliquando etiam per corpus ipsius nascuntur pustulae, quae magis digitis sentiri quaerunt quam videri propter pilositatem.
Aliquando etiam amittit voluntatem comedendi propter repletionem vasorum : tunc enim minuendus est equus de vena in medio colli descendente. Minuatur autem flebotomato non spisso secundum equi fortitudinem et aetatem. Si enim fortis est et quinque vel amplius annorum, subtrahantur tres vel quatuor librae. Si autem debilis sit et pullus, subtrahatur libra et dimidia vel ad plus duae librae.Et si haec evacuatio omittatur, eveniunt multa inconvenientia, quae secundum diversas actiones diversa sortiuntur vocabula. Aliquando enim incurrunt quasi quaedam ulcera quae in carne vagantur, et cutem in diversis perforant locis. Aliquando autem pruriginem, sive impetiginem, aut serpiginem. Et aliquando incidunt in scabiem : et tunc uno corrupto etiam alii secum commanentes corrumpuntur tribus modis. Uno quidem modo, quia dentibus aliquando se invicem equi scalpunt : et quando unus corruptus est, per anhelitum et salivam corrumpitur alius. Secundo autem quando unus fricat se ad locum ubi se fricuit alius : humor enim corruptus infunditur loco : et hic corrumpit alium, quando tangit ad eumdem locum. Tertius modus et praecipuus est quando per anhelitum corrumpitur aer, et hic corruptus in stabulo facile corrumpit omnes alios, eo quod calidi sunt et humidi, et talia corpora facile corrumpuntur. Signum autem hujus est, quod et pueri qui calidi sunt et humidi, prohibentur accedere ad aegrotantes ne ex sanguine corrupto corrumpantur.
Si sanguis de vulnere equi alicujus nimis fluat, filtrum aliquantulum combustum per se vel semiustum et in sicco urticae madefactum desuper positum, juvat vel sumatur fungus quem quidam vocant vesicam lupi, aut etiam pulvis fungi illius, et misceatur cum stercore porci qui gramina vel herbas campestres depastus est: et haec bene contrita multum calida emplastrentur super locum, et usque ad tertium diem alligentur. Valet etiam ad hoc stercus equi contritum. Adhuc autem pulvis antiquae jumplae sive pepli sisupponaturpulvis auricularis, et saepe vulneri injiciatur donec stet sanguis. In omnibus autem apostematibus et vulneribus equorum cavendum est ne lumen lunae cadat super equum, et prae-
cipue super locum laesum : quia lumen lunae equo laeso frequentissime mortem inducit.
Lampistus infirmitas equi est ex abundantia sanguinis proveniens : et nascitur in superiori parte oris, juxta dentes et inter dentes protensa inflatio, ita quod sulci qui inter dentes sunt eminent, ita quod escam dimittit equus de ore recidere. Si autem istae inflationes magnae sunt, oportet quod ferro inferius tenui et curvo ad hoc parato, in modum talem scilicet parato candenti inflationes exurantur aliquantulum. Si autem parvae sunt, una earum remotior a medio minuatur, donec sanguis exeat vel etiam sulcus ipse per medium incidatur.
Foscellae sunt inflationes intra os equi in labiis natae contra extremos dentes, quae inflationes in medio nigrescunt. Nascuntur autem ex comestione gelidarum herbarum et asperarum sub labia et maxillas diu jacentium, et in locum proprium pabulum equi in ore equi locari non permittunt ut in lampisto. Curatur autem haec infirmitas per hunc modum. Ferrum fiat gracile anterius ad modum stili, et incurvetur in uncum, et sit bene acutum, et cum illo in medio cutis foscella percutiatur et extrahatur, et cum exsiccatus fuerit locus, forfice bene acuta vel cultello cutis in rotundum abscindatur, quae texerat foscellam : et tunc sanatur.
Barbulae quaedam fiunt in palato equi siccae in modum conorum mamillarum alicujus bestiolae : et quando ultra quantitatem parvi grani crescunt in longitudinem, equum a comedendo impediunt. Cura autem hujus infirmitatis est, quod unco ad hoc parato, sicut jam diximus, barbulae de palato trahantur, et sic juxta palatum forcipe vel forfice abscindantur.
Malum in lingua equi aliquando nascitur : quia ex putrida esca salungadinem putridum et phlegmaticum generante exoritur. Esca enim a stomacho digesta, calore suo semper meliorem succum trahit ad se, et in sanguinem commutat in venis, et ex hujusmodi calore et humore confovetur et nutritur equus. Et cum malus sit sanguis, calore pectoris equi aliquando ad guttur et ad linguam derivatur propter motum linguae et fraenum comprimens, et tunc linguam putrefacit. Signa autem hujus linguae malae sunt, quod lingua excoriatur phlegmate glutinoso, quod etiam fluit tunc de ore equi, et venae sub lingua nigrescunt. Contingit etiam hoc malum aliquando ad pedes descendere: ettunc equus vix stare potest.
Cura autem hujus est, quod ulcerositas et viscositas quae sub lingua est, primo radatur, et postea duo coclearia fuliginis et unum salis commisceantur, et bene terantur, et uno capite alii commisceantur, et ex illis locus fricetur : postea duae venae quae sub lingua sunt, incidantur : et deinde quarto vel quinto die vena colli secundum proportionem fortitudinis equi minuatur. Quidam vero dicunt in principio hujus infirmitatis quasi dimidiam unciam sanguinis debere subtrahi. Si autem malum hoc ad pedes descenderit, tunc oportet quod infra tertium vel quartum diem supra sotularem pedis in quolibet pede intus et extra quolibet pede flebotomato minuatur.
Scias etiam, quod caput equi macrescit et siccatur si antequam septem annos habeat, saepe aqua frigida abluatur et fricetur : collum autem ejus grossescit et crines ejus melius crescunt, si aqua calida saepe ac bene juxta scapulas humectetur, et crines digitis scalpantur et prope caput, sed non cum aqua calida, sed cum frigida: quia caput debet esse gracile.
Stiva quaedam est infirmitas, quae accidit in collo equi. Est enim stiva quoddam instrumentum inflexibile, et per metaphoram dicitur infirmitas haec stiva, quando collum equi sine dolore huc atque illuc flecti non potest, nec potest es-
cam nisi per intervalla accipere, et quasi rapiendo accipit a terra quod accipit festinanter. Oritur autem ex scapularum pondere et extensione nervorum colli, et est ex repletione. Cura autem hujus est, quod rubeae equi de manu laventur fortiter et ex utraque parte colli juxta gibbum colli subula candenti perforentur, ita quod caro juxta collum aliquantulum aduratur sine contactu nervorum : et hoc fiat in quinque locis per colli longitudinem, et per quamlibet perforationem licinium de cannabo vel lino vel de pilis caudae equi immittatur, et quindecim diebus sic dimittatur et moveatur filum, ut humorem educat. Quidam tamen in cura hujus infirmitatis in sinistra parte colli juxta summitatem colli multas faciunt torturas et licinia non immittunt. Quocumque autem modo primo vel secundo fiat per omnes quindecim dies de aqua tepida omni die collum et scapulae equi abluantur etfomententur.
Turtae sunt quaedam apostemata in superficie carnis intra cutem exorta in modum panis qui turta vocatur. Fit autem maxime haec infirmitas ex abundantia sanguinis humorisque intercutanei putridi. Aliquando etiam nascuntur quando caro laeditur ictu aliquo. Cura autem hujus est, quod corium super medium turtae incidatur, et postea tamen subtus ubi inflatio delituit et humor qui intus est, commoveatur et bene fricetur, et sic totus exprimatur humor: et postea immissa zona tantum findatur de corio quoadusque ad sanum corium fissura descendat : et quidquid putredinis vel putridae carnis invenitur, abjiciatur, et vulnus stuppa impleatur, et sic fiat omni die donec vulnus perfecte sanetur. Si autem aestimetur quod iterum collectio fiat talis apostematis, iterum corium findatur, et digitorum expressione putredo exprimatur, et ex utraque parte colli primo die et septimo et nono et quintodecimo minuatur: et hoc fiat provida consideratione secundum proportionem hu- moris ex quo nascitur apostema, et secundum alia accidentia ex quibus aliquando nascitur haec infirmitas.
Ficus est mala congelatio humoris rubicundi coloris vel lividi, vel etiam fusci sine pilis extra corium crescentis in modum ficus maturae : unde etiam tale nomen accepit. Nascitur etiam ex nimio intercutaneo sanguine. Cura autem istius morbi est, quod si gibbus fici in collo vel in alio membro latus apparuerit, oportet quod tunc eo latius de corio quod figuram fici ambit, findatur, et bene aperiatur, ita quod foramen in medio rotundum fiat. Inter ficum autem et sanum corium ponatur pasta subtili farina bene glutinosa vel argilla si pasta in promptu non habetur, ne. forte sanum corium laedatur. Fiat autem postea de viridi marrubio tortula bene trito et calefacto super lapidem calidum vel ferrum latum calidum, et bene calida haec tortula fico immittatur, et comprimatur quamdiu est calida, et cum frigidita fuerit, apponatur alia calida, et sic fiat donec ficus incipiat albescere. Deinde fiant tortelli de nasturtio aquatico vel viridi et cortice arboris nucis: illi tortelli super ficum comprimantur vicissim calefacti donec aequalis fiat corio sano gibbus fici, et bene permittatur exire humor putrefactus. Deinde pulvere calcis vivae vel pulvere cretae cum qua fiunt pergamena, ficus impleatur, et ferro aequalis latitudinis cum ficu comburatur usque ad carnem vivam et corium sanum, cavendo diligenter ne nervorum aliquis qui forte ibi est vel musculus vel membrum sive junctura aliqua ferro tangatur : et tunc fimus bovis recens vel stercus galli vel columbae cum sapone bene tritum et commixtum per duos dies alligetur: et tunc cum aliquo unguento calido per diem semel inungatur, ut pentamyron, vel aliud simile donec sanetur: et tunc aliquamdiu aqua frigida lavetur et foveatur locus.
Si autem gibbus fici fuerit latus in summitate secundum longitudinem et la-
titudinem, et juxta sanum corium fuerit strictus, accipiatur unum filum de serico et seta vel pilus de cauda pulli equi virginis qui non coierit : et haec simul cocta et complicata, fiat chorda cum qua corium fici strictissime ligetur: et si laxetur, iterum religetur donec cadat per seipsum id quod in ligatura apprehensum est.
Si autem iterum ficus renascatur, tunc oportet circulum pastae vel argillae tenacissimae, sicut superius diximus, circumponere inter sanum locum et laesum, et findere ficum, et mel calidum infundere, quia illud est mundificativum, providendo diligenter ne mel calidum per sanam pellem distillet: et post paucam moram tam mel quam circulus abstergantur, et sanetur locus laesus, sicut dictum est superius.
Si autem tales nascentiae in corpore equi multae crescunt, oportet quod secundum suae fortitudinis proportionem minuatur.
Si autem forte locus nervosus fuerit, cavendum est ne nervus aqua frigida lavetur : quia nervus ipse frigidus est per naturam, et ex aqua in stuporem vertitur et putrescit: et si necesse fuerit quod nervus ipse incidatur, melius est praecidere quam pungere, vel lapide conterere: quia nimius dolor puncturae impedit sanitatem magis quam praecisio, nisi sit de nervis magnis qui abscindi non possunt. Cura autem nervi sic laesi, calidis debet fieri et perforativis, sicut oleo, et sanguine, et melle bene coctis, quibus fomentari debet locus : et fiat emplastrum de pulvere baccarum lauri et cimini et commisceantur, et mel apponatur, et foramen aperturae apertum servetur donec totum egrediatur pus. Si autem nervus lapidis percussione vel casu equi vel alia de causa obtundatur et stupescat, prius cum aqua et cinere ligni calidis fortiter fricetur et fomentetur et comprimatur : deinde unguento calido quod haberi potest ungatur et fortiter fricetur. Si vero caro sit vulnerata et nervus col- lisus ac putridus effectus, emplastrum factum de farina fabae vel hordei cum melle et vino insimul coctis donec inspissentur, et super dolorem appositum juvat.
Adhuc autem emplastrum factum de melle et radice ebuli et alteae et brioniae et lilii super dolorem nervorum ligatum multum confert. Attendendum etiam, quod si nervus per longitudinem vel obliquitatem incidatur, non de facili consolidatur, et forte impossibile est ipsum consolidari. Cum autem talis incisio aliquando facta fuerit, longi vermes terrae qui lumbrici terrae vocantur, accipiantur, et bene contriti cum melle commixti, calefiant ad ignem, et parum ad ignem calefacti, nullo alio mediante medicamine apponantur : hoc enim juvat.
Venarum incisio aliquando fit in equo, et hae inciduntur per medium sicut inciditur lignum cum serra. Ne ergo tunc sanguis vel reuma ad membra fluat debilia sicut sunt oculi et pedes et caetera membra, haec incisio sic fieri debet. Corium in loco incisionis primum aqua calida fomentatum, et a pellis primo rasum, manibus diu fricetur, ita quod aperiatur aliquantulum, et tunc ab alio corio elevatum findatur corium secundum longitudinem venae quae findenda est, et tunc vena a carne separetur et findatur: et si grossa est et repleta, extrahatur ex fissura sanguis quantum sufficit, et tunc elevetur cum sude mollis ligni ad spatium duorum digitorum, et tunc filo molli ligetur ex utraque parte ejus quod abscindendum est: et quando fuerit facta praecisio, capita venarum ex utraque parte aliquantulum adurantur, et tam filum quam capita venarum extra vulnus dependeant, ut a vena quae inter ligaturas est putrefacta, leviter abstrahi possint tam fila quam partes abscissae venae. Si autem sanguis in aliquo membro et praecipue in pede congregatus fuerit, antequam extrahatur debet vena ex inferiori parte ligari, et non ex ea parte quae ad cor di-
figitur, et tunc aperiri, et sanguis exibit.
Si nervi aut musculi spatulae ex punctura calcaris vel ex alia causa laedantur vel etiam inflentur, radantur primo pili in circuitu, et tunc calido oleo vel sagimine lardi saepe locus laesus ungatur : et tunc folia absinthii vel ejusdem teneri ramusculi vel ebuli bene conterantur, et cum butyro conficiantur, et emplastrum inde factum superligetur, et foramen puncturae aliquamdiu apertum detineatur, et sic curabitur.
Si autem hujusmodi inflatio sine adjutorio medicaminis diu stans inveterata fuerit, corium in fine ad duas extremitates ubi inflatio desinit, caute aperiatur, et zona immittatur, cavendo de nervis et vcnis, et haec moveatur donec prius collectum extractum fuerit.
Si autem juxta collum ex punctura spatulae aut lateris inflatus fuerit equus, oportet quod inzonetur in pectore: et tunc cavendum est ne nimis prope spatulam haec fiat inzonatio.
Inflatio autem frequenter fit quando aqua frigida per puncturas intra corium equi ex motu calefacti intraverit, et postea per duos vel tres dies sine labore et sudore quieverit. Cura autem est, quod prius locus inflatus cum ebulo aut levistico aut absinthio bene suffumigetur, ut loca laesa bene sudent: deinde furfures tritici in faece vini vel bonae cervisiae vel succo ebuli vel foliorum sambuci commisceantur usque ad spissitudinem, et sic loco laeso alligentur : et tunc duae vel tres zonae si opus est inter spatulas et ilia equi caute, ne nervi laedantur, immittantur : quia nisi caute fiat, nervus qui a virga usque ad pectus per medium ventrem descendit, aut magna vena lateris laedetur.
Si autem equus inter cingulas ex eo quod nimis cinctus diu pergit, laedatur, aut forte in vena lateris pungatur, et propter stricturam sanguis emanare non potest, et forte ex hoc inflatur, oportet quod post quinque dies quando maturum est pus, apertura corii pus extrahatur, ita quod digitorum compressione noxius humor exire compellatur.
Est autem morbus equi quem quidam radunculum vocant: est autem tumor latus rubei coloris, occupans cutem et carnem usque ad profundum cum ingenti continuoque fervore, et cutis pulsatione loci illius : et hoc secundum fit in vulneribus et in puncturis nervorum ac musculorum atque in magnis laesionibus dorsi et lateris animalis, aliquando etiam accidit sine aliqua extrinseca laesione : sicut etiam in homine aliquando accidit in loco in quo confluunt humores, quamdiu humores confluentes sunt in motu et manent in fervore: tali autem membro non convenit nisi frigidis tangi, ne membro illi vel vicino dolores majores eveniant : vel ne forte ad interiora humores confluant et mortem animalis inducant si calida apponantur, quae attractiva humorum esse dignoscuntur. Oportet ergo sic fluentes humores emplastris repercussivis repellere, et evaporativis educere, aut comprimere, aut desiccare. Nascitur autem infirmitas haec ex sanguinolentis humoribus superabundantibus ad laesum locum defluentibus, propter debilitatem a se repellere non valens, nec ad evaporationem aut ad saniem mutare. Diversificatur autem radunculus secundum diversitatem qualitatis et naturae humoris qui in corpore dominatur.
In cura autem ante omnia oportet cognoscere originem omnium causarum, ut secundum quod causa postulat, medicamina adhibeantur. Oportet ergo scire quid in principio, et quid in augmento, quid in statu et quid in declinatione singulis causis adhibere conveniat, et maxime in tumoribus : quia tumores in diversis membris ex diversis accidunt causis: et ideo gravia pericula et multoties instabilia corpora efficiunt, nisi diligenter congruis succurratur medica-
minibus. Si autem sanguinem subtrahi propter plenitudinem conveniat, minutio fiat in contraria parte doloris, hoc est, si inferior pars dextrae molestetur, de superiori parte sinistrae sanguis extrahatur. Si vero superior pars molestetur, extrahatur de inferiori sinistrae. Et hoc intelligendum est si fluxus est in principio vel in augmento : si autem est in declinatione vel statu, fiat subtractio illius partis. Verbi gratia, si tumor in femore vel genu descenderit, fiat minutio in pede. Si vere tumor ex multo tempore jam transacto fervore et impetu doloris minuatur atque color mutetur, et tamen spissus humor grossitudine sua loco inhaereat quasi quiddam glutinosum, et aliter non possit auferri, locus aliquantulum profunde scarificetur quando equus est calidus, et tunc spissus humor et sanguis appositione ventosae extrahatur : et tunc sicut vulnera curentur ipsae plagae scarificationis. Fit autem medicamen emplastri generalis, quod optime facit ad secandos omnes tumores, scarificationes, radunculos, dolores et adustiones ferro factas et duras, et ad calidos tumores infrigidandos ac mollificandos. Sumatur absinthii pars aliqua cum vitello ovi, et cum tantumdem puri sanguinis et commisceantur, et modicum subtilissimae farinae hordei vel avenae addatur, et loco doloris in hieme calidum, in aestate autem frigidum apponatur.
Est autem aliud emplastrum quod radunculum curat et tumores et vulnera sanat : et hoc est, quod duae mensurae succi apii, et duae vini cum una veteris auxungiae a sale mundatae commisceantur, ita quod auxungia liquefiat, et per vasa coletur : tunc enim sal in fundum descendit: et cum factum fuerit frigidum, duae mensurae crudi mellis commisceantur, et his omnibus flos farinae triticeae usque ad inspissationem addatur, et hoc calidum radunculo apponatur, et valebit. Fit etiam emplastrum ad tumorem dispergendum cute integra existente. Porri igitur gracilibus radicibus abjectis subti- lissime secentur, et in sanguine frigantur, et calidum hoc alligetur.
Est adhuc aliud emplastrum ad tumorem repellendum et comprimendum ubi cutis est integra radunculi. Sumantur tres mensurae fimi arietis, qui numquam aqua madefactus fuerit, et duae mensurae succi herbae benedictae sive gariofilatae, et tantumdem crudorum ovorum vitelli, et una mensura mundi sepi arietis, et una floris farinae siliginis vel frumenti, et haec omnia bene commisceantur, et aliquantulum coquantur, et calidum totum alligetur.
Strangulina dicitur infirmitas : eo quod omnes meatus gutturis equi per quos anhelitus ad nares a profundo pectoris dirigitur, cum tussis gravedine constringitur. Sit igitur ex putrida esca et ex contraria, et ex aqua nimis spissa. Phlegma enim in pectore et corpore equi coadunatur, et causatur in eo multa otiositate. Fit etiam aliquando ex sicca esca cum pulvere commixta, vel ex potu nimis frigido, vel etiam in tempore frigido quando nimis de eo equus sumpserit, et prius illud sine calefactione vel sine coopertorio in frigido loco steterit, et maxime si ante hoc lassus fuerit et vacuus ab esca. Sanguis autem nullo modo attrahatur donec phlegma maturatum fuerit, et reuma per os et nares sine tussi desinat, et anhelitus secundum morem sani exeat animalis. Quod si sanguis forte fluat, humor difficile excoquitur ex frigiditate quae contingit ex sanguinis inopia, nisi valde in eo sanguis abundaverit. Haec autem infirmitas equum ad perniciem cito deducit, si cito, hoc est, infra octo dies laboraverit. Est autem attendendum, quod in hac equus laborans infirmitate, frequenter infra duodecim dies evadit, velinmorvellam transibit, et tunc periclitabitur. Sic igitur dictis de causis accidit strangulina.
Accidit autem aliquando etiam ex nimia frequentatione alterius equi strangu-
linam patientis propter anheliturn, sicut jam ante dictum est.
Cura hujus infirmitatis est, quod accipiantur cortices alni arboris, quae crescunt super ripas aquarum, et bene mundentur ab exterioribus superfluitatibus, et ponantur in olla nova, et aqua clara superfundatur, quae bulliat fere ad consumptionem, et iterum alia et tertia infusa bulliat usque quod fere consumatur : et tunc id quod remanet cum sagimine lardi tantumdem sit sicut aquae : et hoc lotum colatum bene et depuratum in disco vel alio vase ponatur, et cum aliquo instrumento in nares equi ponatur, et caput equi capistro vel fraeno fortiter sursum ligetur donec liquor a naribus in caput decurrat: et tunc pascatur herbis calidis aliquibus quae calefacere et extenuare possunt humores. Furfures etiam ad hoc plurimum valent. Si autem hiems est, comedat herbam quae dicitur seneciones, et pultem tenuem de tritici furfuribus cum aqua. Si vero strangulina ex frigiditate capitis vel tussis siccae pectus equi concutiat, herba quae dicitur semper viva trita cum aqua ad transgluttiendum ei detur tribus diebus. Odorifera etiam calida juxta ipsum ad calorem excitandum ponantur, et quae interiora humectent. Adhuc autem folia ebuli et seneciones tritae imponantur ei, et valent. Adhuc autem tegulas calidae et alia calida super eum ponantur, et praedicta herba, et pannus linei humidi, quibus tegulae circumvolvuntur, equo circumponantur, et herba in vase ponatur, et nares equi inde suffumigentur, et cooperiatur caput equi ne ad alium locum nisi ad nares possit evaporare, et sic diu suffumigetur : et si fumus forte nimis cito deficiat, aqua calida naso imponatur : deinde ante aliam escam radix malvae cocta et contrita cum butyro quod non est salsum, vel cum sagimine commixta, in collo equi ut transglutiat, ponatur, et puls facta de foliis malvae et senecionum, et detur equo. Adhuc autem valet in casu isto quod zonae lini vel cannabi bene mundati ponantur per collum equi ex utraque parte carinae gulae, ita quod zona distet spatio trium digitorum : et hae zonae dimittantur donec cadant per se, vel donec a strangulina equus sanetur.
Cancer morbus est equi, qui corium late comedit cum carne, et est coloris fusti, eo quod ex nigro et spisso sanguine generatur. Si autem hic morbus labium equi comedat, semen cannabi valde desiccetur, et pulvis subtilissimus inde factus superaspergatur bis in die donec sanetur. Interim autem ab omni aquae humectatione praeservetur, et sanguis sinistrae partis colli, si necesse est, extrahatur.
Frenes morbus vocatur, eo quod in eo morbo maxima discursio equorum renes equi mordicat, et immobiles facit : bestia vero ipsa sicut ex gutta caduca ad terram cadit, et sic humores ad cor discurrunt : et ideo cito aliquando infra duas horas moritur. Haec autem passio saepius in calido quam in frigido accidit tempore propter humorum calefactionem.
Est autem cura hujus infirmitatis, quod vena grossa quae est inter ambas coxas, et vena quae sub cauda est, per spatium longitudinis quatuor digitorum a natibus, incidatur, ut sanguis a natibus extrahatur. Et hoc fiat cito, quia differre evacuationem in tali passione est periculum. Sanguis autem usque ad defectum fere fluere sinatur, quia immoderata repletio immoderata indiget evacuatione. Si autem renes debiles post aliquot dies convalescere non valeant, duae cocturae per medium renum equo fiant, et trifolium coctum cum adipe tritum saepe desuper imponatur, ne adusta loca sine pilis appareant.
Cornu vocatur infirmitas, eo quod corium in carne dorsi vel sola caro antea laesa videatur sicut cornu indurata. Solet vero contingere quando equus ex nimia sarcina laeditur et inflatur, et quando gra-
ve onus super se tulerit antequam inflatio sedetur. Accidit etiam aliquando cum tergum laesum sit, et inflatum et excoriatum, et antequam omnino sanetur, equitatur, et ex multo labore tergum multum sudet calidum et humidum sudorem. Cum autem hoc accidit, oportet quod per tres vel quatuor horas sella non remota stare in pace permittatur, donec tergum sit infrigidatum, et iterum sic sella remanente iterum equitetur : quia aliquando cornu accidit cum pili nimis longi sunt, quia tunc sudore coadunantur et villosi efficiuntur, et forte aliqua dura res, sicut lapis, vel lignum, vel pannus involutus est inter sellam et dorsum, et tunc titubat pondus, et laeditur equus.
Si autem raduncculus in cornu acciderit, et latera et dorsum occupaverit, antequam cornu totum sive in majori parte auferatur, animal moritur, aut vix evadit et cum magno labore. Est autem cura hujus infirmitatis, ut pili circum circa radantur : et si cornu sine apertura sit et radunculo, quod per totum cornu scarificetur multis scarificationibus, et in profundum, ut laesus sanguis possit exire. Si autem inflatura sit diu inveterata : tunc per duas horas aqua calida locus fomentetur ante scarificationem, in qua aqua apium vel elleborus vel mir, quod alio nomine morsus gallinae vocatur, sit decoctum, ut sanguis subtilietur. Postea emplastrum factum de ebulo et apio et foliis sambuci bene contritis cum modico sagiminis vel vino calefactis calidum superligetur : aut emplastrum factum cum succo morsus gallinae vel senecionum vel subtilissima farina siliginis vel frumenti cum quatuor vel quinque ovis calidum apponatur, et post hoc corium cornu cum candenti subula per diversa Ioca perferetur, et postea cum grosso panno cannabi vel lini cornu tegatur, ita quod pannus cornu undique quatuor digitorum latitudine excedat, et postea frustum lardi baculo de corilo vel salice infixum super flammam accendatur, ita quod sagimen per baculum decurrens, per pannum cor- nu superpositum locis perforatis in cornu instilletur, ita quod ad interiora per pannum penetret, et postea alio panno mundo super priorem pannum supposito equitetur, donec equus sudet bene : postea si necesse fuerit de eodem sagimine in aliquo vase collecto equus cum penna inungatur in loco cornu donec penitus evelli valeat, et postea testudines cum suis conchis contritae desuper emplastrentur donec cornu solvatur : et si necesse sit eum equitare, interim emplastrum auferatur. Ablato autem cornu ulcus cum stuppa non multum incisiva, sed bene mundata semel in die impleatur : stuppa enim lini vel cannabi magnam habet efficaciam ad ulcera vel vulnera mundanda et sananda, et ne caro mortua innascatur : sed caveatur ne stuppa madeliat.
Caro mortua in vulnere equi nascitur cum cura vulneris prolongatur aut non congruis curatur medicamentis. Signum autem hujus infirmitatis est, quod haec caro aliquando cutem transcendit, et alii carni non assimilatur, et in tactu non sentit de facili. Si ergo cutem transcendat et dura sit, rasorio acutissimo usque ad bonam carnem incidatur, nisi venae ve nervi impediant : vel urtica Graeca immitatur : haec enim corrodit carnem mortuam. Deinde fimus bovis recens apponatur vel stuppae cum vitellis ovorum madefactae usque in tertium diem alligentur, ita tamen quod ante hoc ferro candenti vulnus aliquantulum excoquatur, et postea saliva ponatur.
Caro etiam mortua sine ferro deponitur hoc modo. Accipiantur tres partes calcis vivae, et duae concharum ostreorum, et una salis, et una cornu cervi, et subtilissime conterantur et commisceantur cum forti lixivio vel urina hominis : melior tamen est in hoc urina pueri virginis, et commixta formentur in modum panis, et in furno decoquantur, et postea in pulverem redigantur, et hic pulvis semel per
diem super carnem mortuam apponatur. Si autem in aliqua parte vulneris citius caro viva appareat, quam in alia, illa pars in qua viva caro apparet, stuppa aliquantulum madefacta cum saliva impleatur, et alii parti pulvis injiciatur donec ubique caro viva appareat : deinde stuppae madefactae aliquantulum in butyro vel sagimine apponantur, donec viva caro cuti sive corio coaequetur. Et postea, sicut superius de sanatione vulnerum dictum est, sanetur.
Dicunt etiam quidam, quod qui recipit ossa crurium vel lateris equi et cornu cervi vel arietis et veteres scissuras solearum de coriis, et unumquodque per se teratur et pulvis fiat de quolibet, et de cujuslibet pulvere aequaliter accipiatur, et bene commisceantur, et ad utilitatem referantur : quia multum exsiccat vulnera, et rodit carnem mortuam. Quidam etiam his apponunt origanum et corticem quercus. Si vero oporteat animal interim sarcinam ferre, tunc interim stuppa vel emplastrum auferatur, et peracto labore vulnus cum vino calido, aut urina, aut aqua maris, vel salsa, aut aqua in qua origanum vel apium vel marrubium vel ebolus cocta sint, locus lavetur, et iterum de supradictis aliquod alligetur.
Est iterum emplastrum ad malam carnem auferendam si albumen ovorum et vetus sapo liquefiat, et cum pulvere calcis vivae desuper ponantur limini bene commixta, et mediocriter spissa, et festinanter superposita, et valebit.
Farcina est infirmitas a farciendo dicta, quae ex nimia carnis humectatione et immoderata repletione vocabulum sumpsit : quam quidam vermem vocaverunt, eo quod superfluus humor in carne et cute foramina facit quasi foramina vermium. Nascitur autem ex sanguine reumatizante extra venas frequentius. Aliquando etiam nascitur ex magna plaga vel ictu et livore, si haec infra duos menses curata non fuerint, et sint in locis concavis et inter spatulas et in lateribus.
Aliquando etiam nascitur ex morsu alterius equi farcinam patientis.
Est autem curatio istius citius providenda diligenter, et quam citius fieri potest : quia si in musculosis et nervosis et ossium juncturis et in locis cavernosis contingat, difficulter curatur. Sic ergo curetur : Consideratur enim si infirmitas in anteriori corporis contingat, et ex sanguinis abundantia, tunc de vena colli minuatur : deinde tres manipuli gariofilalae, et tres plantaginis, et tres agrimoniae, et unus radicis raphani, et cum aqua putei vel foveae parum humectentur, et dentur equo ad gluttiendum. Aut emplastrum factum de gariofilata et radice raphani aequaliter acceptis et cum modico veteris saponis vel mellis contritis super foramina pilis abrasis alligentur. Vel de pulvere atramenti adusti et calcis vivae et saponis et aliquanto melle pulvis fiat et intra foramina ponatur : et hoc fiat bis in die mane et in sero donec infirmitas desiccetur. Si autem sint nimis stricta foramina, cum rasorio aliquantulum amplientur, et interim stramen hordei vel frumenti vel faeni comedat equus, et ab avena custodiatur, et a potu aquae. Si autem locus non in cavernis ossium vel musculorum fuerit, sed in loco carnoso : tunc autem cum rasorio incidere et denudare omnem occultam carnositatem usque ad profunditatem farcinae melius est quam foris ponere emplastrum, ac postea cum ferro calido adurere locum, et deinde emplastrum de farina hordei vel siliginis et vitellis ovorum et agrimonia vel porris contritis bene factum apponatur. Quidam etiam omnia foramina furfuris pulte implent, et deinde subula calefacta usque ad finem foraminis adurunt.
Si equo grana hordei vel alicujus alterius bladi dentur, aut alicujus leguminis grana pro pabulo ministrentur, et haec grana nihil penitus aut parum masticaverit, et sic ventrem suum superimpleverit, calor naturalis stomachi pro nimia repletione illa non potest digerere, neque caput suum bene sursum tenere, sed illud nimis a se extendit, et sitiens nimis potare desiderat : propter quod multi peritiam equorum habentes suis equis post multum laborem primo moderatam escam paleae vel faeni antequam potent, et deinde grana sparsa ante eos bis vel ter paulatim projiciunt, ex quibus non multum simul accipere possunt donec fame aliquantulum remissa bene masticare consuescant : et si annona quam dant, nimis dura sit, illam ter vel quater bene humectant. Si autem sicut praedictum est, equus superadimpleatur, cura ejus est ut a potu custodiatur donec egerat et urinam faciat: et si dicto modo a potu non servetur, ex nimia inflatione granorum et humiditate aquae suffocabitur, aut fluxum ventris patietur, et multum laborabit in illo. Si autem in uno die vel duobus stercus vel etiam urinam non emiserit, duas partes radicis ebuli et unam radicis flammulae et unam malvarum accipe, et in aqua bene coque, et decolato illo potus equo detur ad quantitatem scyphi unius, et deinde equus parum laboret ut calefiat, et deinde cooperiatur : et si infra sex horas non egesserit, alius scyphus supradictae decoctionis detur eidem. Sunt tamen quidam qui ipsa die manum per posterius equi immitentes, grana attrahunt, et sic viam aperiunt, sed primum est salubrius et rationabilius.
Vermes autem aliquando in ventribus equorum superabundant : et hujus infirmitatis signum est, quod frequenter equus super latera volvitur, et ventrem pedibus posterioribus scalpere nititur, et pili in eo quasi in horripilatione stant erecti, et gracilior efficitur solito : et nisi cito succurratur antequam vermes intestina perforent, raro aut numquam evadet. Nascuntur autem ex mala esca cum potus inopia.
Hujus autem infirmitatis haec est cura, quod omnia intestina juvenis gallinae accipiantur, et integra et calida in collum equi projiciantur, et caput equi sursum
teneatur donec illa transgluttiat, et sic per tres semper dies in mane fiat, nec permittatur interim aliquid comedere aut potare nisi parum aut nihil usque ad horam nonam. Item manipulus unus sambuci et unus ramusculorum miricae valde in aqua coquantur, et aqua per pannum colata projiciatur infra corpus equi si non vult potare.
Quidam etiam periti in mareschallia extremitates savinae et abrotani et genistae minutatim fractas pabulis equorum permiscent ut comedant, et aquam salsam dant ad potandum. Adhuc tres manipuli vel quatuor siliginis per unam horam in aqua jacere permittantur, et postea iidem manipuli in aliquo loco ad quem ventus accedere non potest, super nudam terram deponantur donec pullulare et germinare videantur,. et postea minutatim secentur, et successive per tres dies, ita quod quolibet die unus manipulus equo vacuo ventre ad comedendum detur.
Si equus mingere non potest, et minus hilaris sit solito, et tumor apparuerit in ventre ejus, pro certo periculum vitae portendit. Accidit autem haec infirmitas aliquando cum diu perrexerit post appetitum mingendi, et mingere non est permissus. Aliquando etiam accidit ex subita frigiditate quam patitur equus post nimium calorem, et aliquando ex alio aliquo accidente. Curatur autem tunc per hunc modum. Accipiatur manipulus unus radicis achori, et unus ebori, et unus agrimoniae, et unus apii vel trifolii, et in aqua fontis bene coquantur, et postea ex illa aqua duo aut tres scyphi in gulam equi projiciantur ut transgluttiat. Deinde ducatur per campum cursu mediocri donec sudare incipiat: et postea cum palma sub ventre circa ilia cito et fortiter fricetur, et ducatur in locum in quo equi mingere solent: et hoc saepius fiat donec mingat: et deinde juxta rivos fontium aut in pratis pascatur. Attendendum autem est, quod equus quanto majoris est vacuitatis, tanto magis se ex- tendit ad mingendum : et ideo cavendum est ne post talem extensionem cito cursitetur : quia forte nervus aliquis exiliret de loco suo vel debilitaretur si non prius per paulativum motum in statum membra redirent post talem extensionem.
Prurigo dicitur a pruriendo vel ardendo, et in hac equus se dentibus mordendo scalpere desiderat, et assidue stare delectat. Nascitur autem ex putrido sanguine vel ex combusto sanguinoso phlegmate immixto, et praecipue quando equus in autumno cum parva esca et potu nimis laborare compellitur, et postea cito requiescit, et post maciem cito sine mutatione pinguescit, et quando cito post laborem et sudorem in nocte non tergitur, et non bene tergitur, et postea purgatur. Aliquando etiam nascitur ex subita infrigidatione quando post laborem et sudorem in frigido loco stare non tectus in pace dimittitur.
Prurigo vero primo juxta carnem in collo parvis incipit ulceribus, et per totum corium et corpus depilato equo se diffundit: et nisi cito succurratur, in scabiem convertitur.
Est autem hujusmodi infirmitatis cura, quod si sanguinis abundantia in causa fuerit, equus est minuendus, et sagimine calido loca prurientia fricanda, et die tertia cum lixivia bene lavandus est equus, et lixivia fiat de cinere vel favilla manipuli hordei adusti et aqua. Potest etiam fieri ablutio forti cervisia vel aqua in qua marubium vel mirica vel herba benedicta, quam quidam cicutam vocant, vel grana hordei, vel ramusculi eboli et summitates in quibus vigeat adhuc virtus naturalis, et haec omnia diu sint cocta, et exinde loca pruriginosa bene abluantur : et cum purgatorio, quod strigilem vocant, bene fricentur, et postquam desiccata fuerint loca, sequenti die bene ungantur de unguento, quod fit hoc modo. Radices rubeae campestris et radices cicutae accipiantur, et cum jam antedicto
liquore coquantur donec mollescant, et postea quod durum est radicum, abjiciatur, et molle cum veteri auxungia bene commisceatur, et de illo ad solem vel ignem equus in locis pruriginis perungatur. Adhuc ad eamdem curandam pruriginem sumatur nasturtium aquaticum, et marubium rubeum, quia istud est majoris efficaciae, et cum siligine haec bene trita commisceantur, et ex illis equus in loco laeso bene fricetur.
Scabies quaedam infirmitas est in cute equorum, et dicitur scabies, eo quod squamas sicut sunt piscium vel ferri purgamenta a se emittit. Nascitur autem ex nimio vel putrido sanguine, et ex eisdem unde prurigo solet nasci accidentibus. Fit etiam aliquando ex usu alterius equi scabiosi cum se dentibus invicem scalpserint. Aliquando etiam contingit ex hoc, quod escam simul accipiunt, et de uno loco in quo pabulum primo sumpsit scabiosus, postea comederit alius, aut forte si ad eumdem locum successive confricant, aut de eodem panno vel strigile successive purgantur scabiosus et sanus.
Curatur haec infirmitas per hunc modum : si enim est scabies, oportet quod primo equus minuatur : deinde cum strigile purgentur loca scabiosa donec aliquantulum sanguinent, et postea forti lixivia saepe laventur. Haec autem lixivia fit hoc modo : Accipiantur tres partes cineris de fraxino, et duae de favilla straminis fabarum, et una calcis vivae, et commisceantur, et deinde vasi foramen habenti infundendo imponantur, et bene conculcentur, et coagitentur : et id quod per foramen subtile exierit colatum per cinerem, in puro vase colligatur: et si vis probare si bonum sit quod fecisti, ovum gallinae suaviter in filo ligatum in medium immitte : et si sustinetur ovum, bonum est, sin autem profundatur ovum, non valet, sed malum est quod fecisti : et hanc lixiviam quidam vocant capitolium, Et cavendum est valde ne tam fortis li- xivia ad sana loca deveniat, quia forte depilaret ea. Postquam autem locus laesus a lotura tali desiccatus fuerit, locus ad solem ungatur vel ad ignem de unguento quod recipit pulverem sulphuris, aluminis, ellebori nigri aequaliter libram, et seminis et pulveris herbae quae dicitur pes equi, sive ungula caballina, et argenti vivi uncias tres : et conficiatur sic: Argentum vivum cum modica auxungia conteratur donec colorem suum amittat : deinde pulveres jam dicti cum reliqua addantur auxungia, et simul terantur atque bene commisceantur et usui totum sic confectum servetur.
Fit etiam oleum ad scabiem sanandam per hunc modum : Accipiatur interior cortex qui est inter lignum et exteriorem corticem arboris, quam quidam bul vocant, quae Latine mirica, a quibusdam autem dicitur silex, et cortex proprie liber vocatur, de quo candelae fiunt aliquando ad illuminandum : et depuratus cortex per parva dividatur, et in ollam novam in fundo tria vel quatuor foramina habente desuper bene tecta ponatur, et ad ignem lentum ponatur: sicque sub lare alia olla suffossa nova et bene vitrata et liquorem qui in ipsam stillaverit sine combustione retineat, et directe stet os ejus sub foraminibus ollae alterius : deinde duae partes argillae tenacissimae cum quarta parte stercoris equi bene conterantur, et ex illa argilla ostia ollae ubi ad ollam conjungitur, optime Uniantur, ne flamma in eam possit introire vel fumus vel evaporatio aliqua exire : et si fumus per aliquem exit locum, iterum de argilla finiatur. Postea circa ollam superiorem ignis de carbonibus fiat vel siccis lignis, et tunc olla inferior post ignem talem de terra tollatur, et de hoc quod in ea est, calida loca scabiosa equi perungantur cum panno in illud oleum immisso.
Adhuc autem fit oleum de cornu cervi comminuto, et de colaturis factis de succo ligni fraxini, et de medulla sicca sanir buci. et de succo silvestris mali arboris,
et de cortice nigrae spinae, de qua fit encaustum praedicto modo cum duabus ollis extractum. Multum autem valet istud oleum contra omnem equorum scabiem, et contra omnem cutis infirmitatem. Cum autem ungitur equus, tribus vicibus vel pluribus ungatur per diem si necesse fuerit, et a die unctionis usque ad sextum vel nonum diem custodiatur ne unguentum lavetur vel confricatione corporis deleatur.
.Est et alia equi infirmitas, qui superos vocatur, quando collectio aliqua in membris siccis colligitur, et calore motus equi ad modum ossis induratur. Nascitur autem superos praecipue in membris siccis, quibus fortis motus exercetur, et nascitur in loco juncturarum, eo quod calore motus nutrimentum melancholicum nimis ad ossa attrahitur : qua junctura quod multum est a se expellunt, et caloris efficacia exsiccat, et indurat juxta juncturas, et ex hoc nigrescunt nervi, et motus junctura laeditur, quia quae laxa fuit, stricta ex superosse efficitur, et equus incipit claudicare. Cum autem primum generari incipit, citius consideratur quando tibiae equi lavantur : quia tunc apparet collectio humorum in tumore juxta juncturas laxas quando pili ex humore aquae deprimuntur et conjacent. Est autem aliud signum antecedens istud, quando scilicet calet sensibiliter crus juxta juncturam plusquam alia loca corporis : hoc enim signum est superos ibidem calore attrahente erumpere. Equus autem sic dispositus ad superos vel habens ipsum, crure saepe cespitat et impingit ad loca aspera propter difficultatem flexionis.
Curatur autem secundum hunc modum : Stantes pili abradantur : postea vero cum unguonto pentamyron multoties ungatur, et bene fricetur, et calida tabula de cornu cervi cum buxo saepe superponatur, ut unguentum calore ipsius bene ad superos perveniat. Unguentum autem pentamyron dictum sic fit: Accipe veteris annonae apii duas partes et duas sagiminis ovorum, quod fit hoc modo. Vitella ovorum duriter infra ova cocta circa accipiantur, et in patella ferri supra lentum ignem tamdiu coquantur, et cum cochleario semper moveantur, ne patellae adhaereant donec faex a sagimine bene separetur et bene conglobetur : et tunc illud sagimen accipiatur, et duae partes guttae mellis et una virgineae cerae et purae, et una gutta picis resinae, et quinque partes de oleo laurino. Oleum vero lauri num sic fit: Baccae subtiliter conterantur et in aqua diu coquantur : deinde per fortem pannum lineum et spissum colentur, atque duobus baculis fortiter exprimantur, cumque aqua infrigidata fuerit, illud pingue quod supernatat, cum penna colligatur et usui reservetur. Omnia ergo ista quinque praedicta simul supra ignem ponantur donec liquefiant, et liquefacta simul per pannum colentur : postea isto unguento rigidi nervi equi ungantur et superos maxime : sed quando in ipsis crescit juncturis, ibi non est laudabile ignem vel emplastrum multum corrosivum apponere, sed sicut praediximus, ungatur. Visi sunt enim quidam imperiti qui laeserunt nervos propter ferri super juncturas appositionem.
Amplius si superos in junctura sit, tali modo bene auferri potest : Corium superossis pilis abrasis in pluribus locis cum gracili subula perfodiatur, ita quod perforatio ad medietatem superossis perveniat : deinde baculus per medium findatur, et fortis pannus lini vel cannabi imponatur in fissuram, in quo panno involvatur in nodum fimus arietis et parum salis, et in calido melle vel butyro et sagimine aequaliter acceptis bene calefiat, atque nodus panni calidus cum baculo fisso super superos saepe comprimatur donec cutis albescere incipiat: et locus superossis per septem dies ab aqua servetur, ne aqua ad superos deveniat.
Amplius ad idem curandum duae partes calcis mundatae, et una de forti sapo-
ne, et una salis bene conterantur, et in testa supra carbones ponantur donec bene comburantur, et postea ille pulvis sic in corium mittatur : et calidus superossi alligetur, et per unam diem et noctem ligatus dimittatur, et corium superossis in pluribus locis scarificetur, sed pilis ante abrasis caro veteris sotularis in medio foraminis caute Uniatur, ne pulvis ad sanum corium perveniat et illud laedat: et postquam supradicta ablata erunt, aequaliter cum melle vel aliquo alio unguento ungatur.
Amplius quidam superossum cum calida subula perforatum pilis abrasis cum viridi virga et mediocriter grossa corili cortice ablato fortiter et diu per totum superossem fricant, ac deinde emplastrum factum de vitellis ovorum et duriter coctis valde calidum per tres dies ita quod in qualibet die alligant et cotonem, sicut praedictum est, circa superossum apponunt. Quinque etiam vel novem rotuli fiant de radice raphani, et super tegulam calidam ponantur, et unusquisque per se superossi alligetur, quousque infrigidetur : et postquam recesserit, mitigantia ad cutem sanandam adhibeantur.
Calx utrum sit viva vel non, sic videtur : Calx bene sibi cohaerens in magnitudine ovi infra aquam cooperta ponatur, quia si in parva hora dissipatur per seipsam, et ex illa aqua caluerit, et parum fumaverit, viva dicitur. Sin autem non, dicitur viva.
Attactus est infirmitas a tangendo dicta, quando videlicet pes posterior tangit nervum pedis anterioris, qui in crure interius est, et tibia circa nervum tumet aliquando, et aliquando non, et idem gressus equi contrahit impedimentum.
Curatur autem sic, quod pili circumstantes primo abradantur, et deinde locus scarificetur, ut sanguis coagulatus inde exeat, providendo ne nervus cruris scarificatione laedatur : et si attactus novus est, post scarificationem gallus per medium dorsi fissus vivus palpitans cum omnibus interioribus calidus desuper ligetur. Si autem diutius attactus sine medicamento duravit, accipiantur radices filicis et bene tritae cum modico melle vel butyro calefacto apponantur, vel radices alteae prius in aqua coctae donec mollescant cum pauco aliquo unguento vel putredine contritae apponantur per modum emplastri : vel duo cochlearia sagiminis accipiantur, et tria fuliginis et mellis, et unum salis, et aliquantulum aceti, vel de faecibus antiquae cervisiae, et unus manipulus stupparum cannabi vel lini, et haec omnia bene contrita superligentur calefacta per modum emplastri semel in die donec dolor recedat, et circa attactum cum tenui et curvo cauterio fiant parvae et longae torturae, quibus nervus non laedatur : et postea cutis laesa cum lardo spisso non multum calido superligato curetur. Si autem corium propter emplastra calida nimis ruptum fuerit, curetur unguento pentamyron dicto, quod fieri ante docuimus . Equus etiam aliquando per frigidissimam et glacialem aquam transiens ultra genua infrigidatur in nervis poplitis et cruris : et si immediate postquam de aqua exierit, infrigidatur, propter contractionem et rigiditatem nervorum inflexibiliores nervi efficiuntur, et solitam amittit velocitatem, donec per calorem iterum nervi relaxentur: propter quod equi adaquandi in hieme parum ad aquam sunt inducendi, et in aestate multum.
Fiunt etiam quaedam posteriorum orarium et pedum laesiones, quas quidam mulas vocant: et in tempore frigido factae, quando equus via difficili et caenulenta via pergens, multum laboraverit, et poster caenulentis et madidis pedibus in loco ubi parum straminis est vel nihil, ad praesepe super nudam terram vel lapidem tota nocte frigido steterit tempore : tunc etiam primo ex calore motus, si equus juvenis est infra aetatem sex anno-
rum, humores ad posteriores pedes descendunt, et per frigus sequens ibi coagulante, et aliquando generant inflationes: a pede usque ad genu. Aliquando etiam scissurae fiunt ac si crus sit scarificatum. Aliquando autem dum est in principiae haec infirmitas sine inflatione est, sed horripilatione cognoscitur, quia pili pedis et cruris in modum setarum porci eriguntur. Accidit autem maxime in hieme, et aliquando in vere, praecipue circa principium, et raro in aestate. Aliquando etiam evenit in autumno, praecipue circa finem.
Est autem cura hujus aegritudinis, quod pilis abrasis inter ungulam sic scarificetur locus, quod solummodo cutis incidatur, ne nervi vel arteriae laedantur. Ante scarificationem vero oportet diu crura et pedes aqua tepida foveri ut humores altenuentur : et postea accipiantur duae mensurae calcis vivae, et duae salis, et duae subtilissimae farinae siliginis, et tres fuliginis, et cum aceto vel vino conterantur, et emplastrum inde factum aliquantulum calidum super locum doloris ligetur.
Si autem haec infirmitas per aliquod tempus inveterata fuerit, tunc oportet pedem retro super juncturam secari, ut humor exeat, sicut exit gummi ex arbore viscosus et coagulatus. Oportet etiam ut corium versus genu findatur, ita quod cum ligno per modum subulae facto nervus qui ibi invenitur et ad modum grani hordei factus est, sursum elevetur, et aliquantulum foris extrahatur, et illo extracto absinthium vel apium vel radices apii cum veteri auxungia in subtilissima stuppa cannabi vel lini bene contrita et mundata et immixta desuper emplastrentur, et inflatura, et venae tibiarum infra crus et extra omnes per modum minutionis aperiantur.
Aliquando laeditur equus ligno vel la- pide vel alia re dura retro in pede infra ungulam sive sotularem sine tibiae inflatione, et crepando finditur, et humor faetidus emanat, eo quod omnis dolor reuma provocat: et ideo inferiora sic reumatizantia et frigido et calido indigent adjutorio. Curatur autem haec infirmitas sic, quod unumcochlear mellis accipiatur, et tria fuliginis, et aliquantae telae aranearum et urticarum simae, quae sunt circa stipitem, et bene conterantur, et postea emplastrum inde factum calidum alligetur donec cesset reumatis fluxus. Ad idem etiam curandum pulvis atramenti et duo vitella ovorum et duo porri cum foliis simul terantur: vel quatuor partes subtilissimi vitri, et quatuor atramenti commixta cum veteri auxungia simul liquefiant, et calida pedi alligentur: vel calida stercora hominis vel canis qui per unam vel plures dies ante sicca esca pastus fuerit, ut pane frumenti vel hordei et ossibus semel in die, et haec per tres dies alligentur, et locus laesus ab humectatione custodiatur. Quidam autem in cura istius infirmitatis parumper ungulam findunt et corium ex utraque parte infra divisionem ungulae ut noxius humor possit exire.
aegritudo autem. quae infunditura vocatur, accidit equo ex comestione multae annonae, quando nimis festinanter ducitur, et postea statim cum nimia siti vel desiderio nimis biberit antequam esca sua bene sit digesta. Digesta autem esca cognoscitur si minxerit atque egesserit. Accidit etiam si post magnum laborem de pura et bona annona vel alia esca cum magna fame et ventre vacuo non potatus equus multa grana annonae parumper cum dentibus fracta cum sua cortice vel palea transgluttiat : propter quod, ut superius diximus, quidam post magnum laborem ante equos suos paulatim ter vel quater projiciendo spargunt, et sic paulatim plus addunt : et post magnum laborem si equus calidus sit, illico multum bibere non permittunt, sed equum etiam cooperiunt, ne subito infrigidetur : quia
ex omnibus his equi saepe infunduntur : post tales enim labores cibus et potus citius accepta cum humoribus miscentur, et praecipue cum sanguine, et praecipue in equo amplas venas habente et carnem spongiosam, et sic ad pedes descendit et infusionem facit. Si autem inter corium et carnem fluxerint, pruritum facient: et ideo caveri oportet ne statim post magna bibant exercitia, nisi prius spatio unius horae quieverint.
Signa autem infusionis sive infunditurae sunt ista, quando vadit titubando sicut si super ardentes carbones ambulet, et quando stat, tremunt pedes ipsius, nec stat membris extensis, sed quasi contractis, et cupit jacere continue, et non poterit propter gravedinem posteriora a terra erigere ac si fraeno anterius retrahatur, et super genua quasi cadit posteriora.
Curatur autem per hunc modum si infusio eadem die facta fuerit. Herba ganda qua tinctores utuntur, bene teratur, et de illa plena scutella cum aliquanta aqua equo ad transgluttiendum detur. Idem etiam facit tormentilla herba omni animali infirmo si trita detur ad transgluttiendum cum aliqua aqua : et si in secunda die curatus non fuerit, tunc sanguis colli tantum extrahatur quousque prae debilitate stare non possit: et dum sanguis currit, in aqua frigida ultra genua per spatium unius horae stare permittatur, et postea per duos dies mane et sero in frigida aqua usque ad ventrem stare permittatur per spatium trium horarum, et non sinatur per hos dies potare vel annonam comedere, sed stramen vel faenum bene humectatum comedat, atque in frigido loco stet, et in quarto die furfures tritici cum aqua tepida commisceantur, et equo dentur ad sorbendum, et illis gustatis paulatim detur ei bibere : et si per hoc usque in tertium vel quartum diem non curatur, trahatur ei sanguis de utrisque temporibus inter oculum et mandibulam, caputque ejus capistro ligetur dum sanguis exit: deinde per subsequen- tes dies fiet eidem modo praedicto. Ad idem autem accipiatur favilla de stramine hordei et fabarum frigida, et ex illa fiat non fortis lixivia, et cum illa cinis ligni vel favilla commisceatur donec mediocriter spissum fiat: deinde graciles ligaturae de foeno vel de stramine fiant et circulariter in lixiviam factum intinctae circa crura stricte ligentur ab ungula usque ad genu continue, ita quod unus circulus alium contingat, ita quod per modum spicarum totum crus involvatur : et etiam dum ligantur crura, aliquid de supradicta lixivia inter ligaturas super tibias superponatur : et postquam infunditura sive infusio descenderit, ungula extenuetur, et venae aperiantur, et sanguis exire permittatur.
Est autem infirmitas in equo, quam quidem curvam vocant eo quod curve crus inflectit et impedit flexibilitatem. Est autem inflatio in tibia juxta juncturam post vel ante supra genu facta ex concussione vel impactione alicujus duri. Curatur autem sic, quod pili abradantur, et per totam inflaturam multis et profundis ictibus scarificetur, et hoc caute ne nervus vel junctura laedatur: deinde cum viridi baculo corili valde fricetur : postea cum ferro curvo corium quod est super curvam, fortiter elevetur immisso gracili et forti filo a medio inflatura usque deorsum ubi desinit, et cum acutissimo ferro rotundum fiat per foramen unum vel plura, per quae humor concussus exire valeat: et deinde forti sapone addito sale modico fortiter fricetur : et tunc curabitur.
Et haec de cura equorum dicta sunt a nobis.
Ea etiam quae equi sunt, sunt in medicinam homini : quoniam sudor equi mixtus cum vino, potatus a muliere praegnante, projicit foetum. Pilus autem colli equi juba equi vocatur, si praescindatur, auferet ab equo desiderium coitus. Sudor etiam equi inflat faciem et inducit squinantiam et sudorem faetidum. Equa
si sentiat fumum crucibili exstincti, abortiet : et hoc similiter provenit quibusdam praegnantibus mulieribus. Stercus equinum si cum aceto temperatum emplastretur, stringit fluxum sanguinis, sive sit combustum, sive incombustum : et si fluxus recens sit, etiam odoratum stercus equi stringit eum. Si cultelli vel gladii calefacti in sudore equi ponantur, et illum humorem sibi imbiberint, intoxicati sunt, ita quod quidquid vulnerant, continue sanguinat donec moritur. Si mulier aliqua non conceperit, et illi lac equinum, ignorante ea, datum fuerit ad bibendum, et postea statim vir ejus cum ea coierit, frequenter concipit. Dicitur etiam, quod si pilus equi ad ostium domus ponatur non permittit cynifes in domum illam ingredi per ostium. Dentes equi masculi sub capite vel super caput stertentis in sommo positi, prohibent ne stertat. Dentes pulli equi anniculi super puerum cui dentes Cadunt, facient egressum festinum etindolorosum. Equa praegnans si super vestigia lupi incesserit, irascetur. Dicitur etiam, quod equus si diu vestigia lupi vel leonis sequatur, obdormiunt et stupescunt pedes ejus, ita quod moveri non potest.