Fingae, ut Plinius dicit, animalia sunt aethiopiae fusci coloris, mamillas geminas in pectore habentes sicut homo, nec fera multum quae domari non possunt, nec ita mansueta fiunt ut nocentibus non noceant. Pacem enim habent cum pacem secum habentibus.