Furiam autem animal est Arabice vocatum, et intemperatissimae comestionis, ita ut propter cibum saepe incurrat periculum., et est parvae vitae propter exces- sum suae corruptionis. Est autem ferventissimum in coitu, ita quod foeminam grassare videtur: et cum coitu perficere non poterit, clamat : coitum autem exercet prostatum super foeminam more hominum sicut et simiarum genus.