Iona - animal est ad quantitatem lupi fere, in sepulcris mortuorum frequenter habitans : stabula autem libenter sequitur equorum, auditu frequenti discit et nominat, et nominat homines et canes, et vocatos deceptos occidit et devorat: vomitus etiam singluttiendo ut homines aliquando mentitur. Dicitur, quod canes venatici umbra ejus contacti latratum perdunt. Dicitur etiam, quod colorem variat ad libitum. Dicunt etiam quidam, quod omne animal quod lustraverit, haeret vestigio ejus. Germanorum etiam artifices narrant hanc bestiam in oculis vel verius in fronte gestare lapidem pretiosum. In collo autem hujus animalis pili sunt sicut in collo equi. Dicunt quidam, quod ita rigent sibi spondilia, quod collum flectere nequit, nisi toto rotata corpore. Jorach etiam dicit, quod aliquando est mas, et aliquando foemina, et quod in cauda virus colligit. Sed iste Jorach frequenter mentitur.