Istrix est animal quod vulgariter porcus spinosus vocatur, et est de genere hiricii: juxta marina etiam habitat, et aliquando in montibus : valet enim et in terra et in montibus. Latet autem in aestate, et de cavernis prodit hieme e contrario multis animalibus, et est gravis irae, in dorso longas habens spinas, quas ad libitum aliquando in canes et homines jaculatur.