Lamia est animal magnum et crudelissimum, nocte silvas exiens, et hortos intrans, et frangens arbores et dissipans: eo quod habet brachia fortia in omnem actum habilia : et cum homines supervenerint, ut dicit Aristoteles, pugnat cum eis, et morsibus vulnerat. Sauciatus autem morsibus ejus non sanatur donec ejusdem bestiae rugientis vocem audierit.
Hoc animal in desertis et ruinosis habitare dicitur, et foeminam diligit, et aliquantulum figurat feminam, et est pium feminis quando lactat. Dicunt quidam, quod quaedam lamiae sunt in Chaldaea capris in quantitate aequales, et domesticatur, et uberes sunt in lacte.
CO. De Lauzani.Lauzani, ut dicit Solinus, animal est saevissimum, ita quod etiam ipsos deterret leones: persequitur tamen omnes bestias, et praecipue quae alias depraedantur, et prae omnibus odit hominem, sed suo parcit generi.