Leopardum quidam eamdem specie bestiam vocant cum pardo, licet diversa sit et consimilis: quia leopardus componitur ex leaena et pardo, rufus autem est nigris maculis interpositis.
Est autem animal fortis irae, et cum aegrotat, sanguine capri silvestis pasci quaerit, et stercus hominis quaerit in medicinam : et quod mirabile est, camphora delectatur, et custodit arborem ejus ne accipiatur. Quando domesticatur, si in saltu tertio vel quarto praedam non accipit, indignatur ita quod nisi sanguine placetur, aliquando in venatorem insilit.
Caro autem hujus animalis est calida et sicca: pinguedo autem grossa cum acuitate, et utilis est paralyticis, et pulsum cordis patientibus exceptis revolutionem, quando assatur et patiens ejus recipit odorem, valet. Sepum etiam hujus cum oleo lauri mixtum, curat scabiosum, cujus scabies cutem incidit. Sanguis ejus confert tumori venarum si locus cum eo calido fricetur. Fel ejus parvo pondere cum aqua sumptum abscindit generationem, et inducit sterilitatem. Fel recenter sumptum est venenum lethiferum, nec habet aliquam desiccationem : unde si ex uno sumatur pondus aurei, necat ipsa die: unde cuidam potans de ipso ad pondus unciae, incurrit mortem sequenti die cum dormiet. Testiculus dexter comestus a muliere cujus abscissa sunt menstrua, restaurantur: si autem assuescat esum ejus, crebro fient menstrua ipsius. Leopardus diligit vinum, ita quod inebriatus capitur. Cerebrum leopardi cum succo erucae mixtum, corroborat coitum si cum eo virga viri ungatur. Medulla ejus potata aufert vulvae dolores.