Lepus notum est animal celeritate ingens, posteriora crura habens longiora quam anteriora, et ideo montem melius scandit quam descendat. Pilosum habet pedem, timidum est animal, et tamen magni cordis, sed frigidi sanguinis et frigidi cordis: et ideo ad pastum non nisi nocte progreditur. Numquam multum pinguescit : et quando sub tectis nutritur et non movetur, aliquando ren ejus dexter sepo operitur, et tunc moritur. Inter animalia in utraque mandibula dentes habentia, solus habet coagulum : et hoc est melius quanto lepus est antiquior. In terris valde frigidis albi sunt, sicut in Alpibus : in aliis autem quidam eorum albescunt hieme, et aestate revertuntur ad proprium colorem. In locis autem in quibus esse consueverunt, vix umquam eradicari possunt propter duplicem eorum impraegnationem. Dicunt autem in Cyratha non esse lepores, sicut nec cervi, nec capri, nec capreae, nec ursi vivunt in Africa.
Est autem animal simplex, nullius defensionis nisi per fugam, et apertis oculis dormiens. Cum hoc animali mustelam dicunt dolose ludere, quod cum ludo lassaverit, per guttur apprehendit, et fortiter adhaerens stringit, nec propter cursum leporis separatur, et tandem lassetum interficit et comedit.
Caro autem leporina sanguinem grossum generat, multiplicativum cholerae nigrae: desiccat autem et subtiliat: et ideo valet contra viscerum dolorem, et abscindit fluxum ventris: et caro ejus frixa cum oleo, si ex ea fiat clyster, fluxum ventris removet et ulcera intestinorum : si comedatur caro ejus assa in furno vel in patella, idem operatur. Si maculae nigrae umbrosae pessimae cum sanguine ejus ungantur, removentur. Caput leporis combustum tritum cum aceto si inungatur cum eo, allopicia curatur. Caput assum et cerebrum comestum juvat contra tremorem ex infirmitatibus provenientem. Hepar leporis desiccatum, si ex eo sumat epilepticus pondus unciae, juvat. Stercus leporis liquefactum cum aceto si ex eo inungantur ulcera grossa vel impetigo ex qua exit aqua citrina, curat ea. Stercus leporis positum super mulierem quae numquam peperit, numquam pariet quamdiu tenuerit: et si ex eo modicum in vulvam posuerit, de-
siccat menstruum, et desiccat matricem exsiccatione vehementi. Qui habuerit dolorem dentium et posuerit unum de dentibus leporis in parte ubi dolor fuerit, aufert dolorem. Leporis integri combusti cinis confert contra lapidem in renibus. Si potaverit mulier post purgationem suam tribus diebus continue coagulum leporis, dicunt quidam, quod prohibet conceptionem, et aliquando juvat, ut dicit Avicenna. Si autem imposuerit vulvae post suam purgationem, semper juvat ad conceptum. Fel leporis mixtum cum melle albo, valet contra albuginem oculorum. Pulmo etiam leporis superpositus oculis medetur : contritus et illinitus pedes sanat.