Mammonetus est animal minus quam simia, fuscum in dorso, in ventre candidum, oauda longa et vitiosa, collum ita magnum habet ut oaput, ot ideo ligatur in illis non in collo. Nasum habet distinctum ab ore, siout homo, non continuum sicut simia, et vocatur apud Italicos spinga. Pugnat autem implacabili odio cum simiis : et licet sit viribus impar, tamen audacia praevalet eis, et in Oriente nascitur, sed bene vivit in nostris climatibus, et saepe visum est. Caput habet rotundum, et faciem similiorem cum homine quam simia.