Marianis est animal figurae mustelae, sed quantitatem habens catti, sed longius est, et brevia habet crura, in dorso fulvum, in ventro et gutture, album sicut mustela. Ungues habet breviores quam palliis, et est duorum generum : unum fagorum, et alterum abietum dictum: sed illud quod nidificat in abietibus multo est pulchrius, et commiscentur sibi mutuo ambo genera: sed fagineum nuptias quaerit cum eo quod vocatur abietum quasi pro magna sui nobilitatione. Pellis autem utriusque est pretiosa diu durans et pulchra. Et omnia genera illius animalis et mustelae habent hoc, quod cum sunt iracunda, valde efficiuntur faetida, et sunt animalia vix umquam quiescentia etiam quando domestican-