Monoceronem vocant ex multis compositum, mugitu horridum, cquino corpore, elephantinis pedibus, cauda suilla, capite cervino, in media fronte cornu gestans, splendore miro pulohrum, longitudinis quatuor pedum, adeo acutum quod facili ictu perforat omne quod impingit. Vix autem aut numquam domari potest, et vix vivum venit in potestatem hominis : vinci enim se videns, occidit furore seipsum.