Mulus animal notum est, laboribus aptum, plus sequens asinum quam equum: burdo autem e converso, eo quod sperma maris operator, est et formativum : et ideo mulus asini et burdo vocem habet equi : utrumque tamen ex dissimilibus in complexione seminibus valde generatur, et haec est causa sterilitatis in eis, sicut in antehabitis late disputatum est V Pariunt tamen mulae in terris valde calidis aliquando, in quibus exterior calor frigiditatem asini temperat interiorem.
Mulus habet ungulam cum qua si domus suffumigetur, fugiunt ab ea mures. Si homo de medulla mulae ad pondus trium aureorum sumpserit, stupidus efficietur. Si duo testiculi muli in pelle ejusdem corii confringantur, et super mulierem suspendantur, non concipiet quamdiu eos super se habuerit.
Caetera de hoc animali in antehabitis dicta sunt.