Musquelibet animal est Orientis ad magnitudinem capriolae, in cujus inguine, sicut Platearius dicit, apostema crescit de collectis humoribus, quod maturatum collidit ad arborem, et decurrens sanies ibi indurata muscus vocatur : et licet tota caro ejus et stercus muscus sit dicta, tamen sanies est nobilior muscus. Ipse virtute perdita in lacunis et stercoribus recuperat, et valet contra sincopin et cordis debilitatem, et cerebri et hepatis et stomachi dolores.