Mustela est animal notum, quamvis longius, tamen in figura corporis magis assimilatur martaro quam muri, et habet anteriores dentes breves, quod non habet mus. Similiter infesta est muribus, quod non esset, si esset de genere muris.
Sunt autem duo genera, majus et minus. Majus est in ventre candidum et in dorso fulvum, cavernas terrae et petrarum fissuras inhabitat, cum serpente pugnans ruta agresti se munit, catulos de loco transfert ad locum ne inveniantur. Infestum est gallinis, et ova earum sorbet, et ipsas interficit : facile valde domesticatur. In Proselenam insulam mustelae non transeunt, et illatae moriuntur. Similiter in Boetiam illatae fugiunt. Sonus dicit, quod basiliscum interficit, et ipsi mortuo commoritur.
Mustela posita super morsum scorpio- nis confert valde. Mustela ii salsetur, valet contra morbum caducum. Cinis ejus aperitivus est pororum, et ideo valet contra podagram si confricetur cum aceto. Caro ejus siccata si potetur cum ruta, valet contra morsum omnium animalium. Coria masculi confecta si scribatur in eis, et suspendantur super daemoniacos et incantatos, confert. Si calcaneus ejus ab ea viva extrahatur, et super mulierem suspendatur, non impraegnantur quamdiu ibi fuerit.