Onager est asinus ferus, qui, ut dicunt quidam, quintodecimo die mensis Martii duodecies rudit in nocte, et duodecies in die, aequinoctium indicans. Sunt autem masculi silvestres, et singuli masculi praesunt singulis gregibus foeminarum, et Immuta valde sunt libidinosae, ita quod ei hoc odiosae masculis efficiuntur. Dicitur etiam mas esse zelotypus : et ideo filio nato Cupit truncare dentibus testitulos, propter quod a matribus absconduntur in occultis. Quando onagrum venator canibus insequitur, stercus odoriferum delectabile canibus emittit, et sic Circa stcfcuB calles detinet, et ipse ad tutiora fugit. Hominum frequentiam prae omnibus fugit animalibus. Sitis est im- patiens valde, et aquam limpidissimam quaerit ad potandum. Libidine incitati in rupibus stant, ventum ad temperandum libidis calorem attrahentes.
Onager autem Indicus alius est a praedicto, magnitudinis magnae et fortitudinis, cornu ingens gestans in medio frontis : et hoc animal quasi jactans fortitudinem, aliquando saxa frangit de rupibus non ob aliud nisi in suarum virium demonstrationem, ungulas habet acutas valde et continuas.