Oraflui animal est speoie coloris Omnia praecedens animalia : in anteriori parte est valde altum, ita ut capite extenso altitudinem viginti attingat cubitorum : in posteriori autem parte demissum instar cervi, pedes cervi habet et caudam, collum extensum, et caput equi num, licet minus sit aliquantulum : co" lores multos habet, tamen album et rubeum habet frequentiores. Cum viderit se contemplantes admirari, huc et illuc se vertit, praebens Se bene videndum. Hoc animal temporibus nostris visum est, et scruter Arabice vocatur.