Ovis animal notum est, et mansuetum, et innocens, et utile lana, corio, lacte, carne, Visceribus) egestione, et fimo in quo quiescit : compatiens suae speciei, ut cum sana infirmam viderit aestu laborare, se soli objicit et laboranti umbram facit. Agnus in tota gregis multitudine matrem noscit balantem : et ideo ab agnoscendo agnus dicitur : et mater agnum odore posteriorum noscit : et cum lactat agnus, caudam Velocissime agitat. Oves excutientes a caudis glaciem, fortiores sunt et melius et diutius durant: non excutientes autem cito moriuntur. Oves in calidis et siccis regionibus dilatantur in caudis vehementer, et durescunt in lana : in frigidis autem et salsis et humidis mollescunt in lana et stringuntur in caudis.
Vervex qui est dux gregis, fortissime cornibus percutit, et durissimae est foratis, ad quod quidam verme in (Sapite existente mentientes excitari dicunt Verveces. Cornua ejus frequenter sunt torta, et aliquando habet plura quam duo. Aries per dimidium annum dicitur dormire Super latus unum, et per dimidium super alterum : lupum fugit etiamsi numquam ante vidit. Arieti dicitur naturale esse agnellos fastidire et provectiores diligere. Arieti etiam aetas confert. Corio autem ejus juxta aurem terebrato ferocitatem deponit, dextro testiculo ligato vel exciso foeminas generare dicitur. Solitariis ovibus tonitrua abortum faciunt : non autem in coetu existentibus. Flante Borea masculos concipiunt, in Austro vero foeminas : unde et in hieme parti agni Sunt meliores. In terris calidis et humidis bis concipiunt sicut in Mesopotamia, Oves brevium crurium et ventre vellicosae generosiores sunt. Lanae molles et crispae sunt meliores, et arietis lanam sequitur tota generatio ipsius. Aquam multam et turbidam bibentes, frequentius impinguantur. Pinguedo autem nimia impedit in eis impraegnationem. Lac nigrarum ovium melius est, et in capris est e contra. Inter omnia animalia ovis diu dat lac respectu suae quantitatis: quoniam lac habet per octo menses. Ad colorem autem Venae quae sub lingua est, partum colorat. In locis aridis pastae melius convalescunt, et in locis palustribus morbidae efficiuntur. Musicis autem sonis delectatae melius pascuntur. Vivit autem decem vel duodecim annis et parit Octo annis: In vere autem moriuntur pastae rore mellico. In autumno autem si aristis superimpleantur, et postea statim bibant, diruptis visceribus moriuntur. Herbas radicitus carpunt, et arbores destruunt, et plurimis plantis morsus earum est exitialiss. Ovis de domo vix ejicitur, et ejecta recurrit. Oves juvenes anteriorantcs coitum, malum pestis anno illo futurum portendunt. Si autem antiquae post tempus coitum appetant, idem prognosticantur.
Dixerunt aliqui, quod ovis non ex cibo, sed tantum ex aqua impinguatur, et ob hoc cibatur ex sale singulis quinque diebus, et in autumno cibatur ex cucur-
bitis salsis, quoniam sitim inducunt : et si de sale post partum comederit, ubera ejus dilatantur : et si negetur ei cibus tribus diebus, et post satietur, magis impinguatur.
Cerebro ejus etiam uncti oculi aquam patientes, juvantur. Stercus ovis cum aceto emplastratum tollit verrucas et variolas : permixtum cerae liquefacta cum oleo rosaceo curat ignis combustionem : et si sanguis alicui in loco magnae percussionis conglobatur, si superponatur corium ovis calidum, statim excoriatum dissolvit illum sanguinem, et confert flagellatis maximo juvamento, et forte curat per diem et noctem : et apostemati venienti in radice auris confert, si fiat emplastrum cum stercore ovis mixto cum pinguedine anseris aut gallinae. Urina etiam ovis rubeae aut nigrae multum confert hydropisi carnosae : confert etiam mixta cum melle hydropisi Stercus ovis bibitum ad pondus duarum unciarum cum decoctione caprifolii, valet contra ictericiam. Si splen exterius inungatur cum aceto et stercore ovis combusto, attenuatur ejus magnitudo. Emplastrum ex stercore ovis cum melle superpositum verrucis levibus et carni supereminenti, delet eas et removet formicam : et permixtum cerae cum olo curat combustionem ignis. Medulla agni ad ignem liquefacta cum oleo nucum, admixto zuccharo albo dist illata super sabathum, et postea bibita dissolvit lapidem in vesica, et confert mingenti sanguinem, et confert patientibus dolores in virga et vesica et in renibus. Si cum felle ovis inungantur loca corporis in quibus incidit cancer, confert manifeste. Si vis ut maturetur ficus in arbore, sepeliantur ad radicem arboris cornua arietis, et maturabuntur cito. Si vis removere morbum ovium interficientem eas, accipe ventrem arietis et coque cum vino, et commisce cum aqua, et da ovibus in potu, et removebitur morbus.