Panthera est animal totum varieta distinctum, et masculositas ejus orbiculata est ad modum oculorum ex fulvo colore interdum ad album et interdum ad caeruleum terminatorum.
Dicunt autem hoc animal facile mansuescibile, et parvi esse partus, et pauci et difficilis propter suorum unguium longitudinem, et acumen, quibus frequenter matricem laedit matris. Hoc animal in cibo aliquoties supersatiatur sicut et alia acutorum unguium propter famis caliditatem, et tunc intra antrum se colligens diu dormit: et cum evigilat, boni odoris fumus ab ipso egreditur, quem odorem, ut dicit Plinius, animalia caetera gregatim insequuntur. Sed hoc falsum esse per hoc scimus, quod sicut in scientia de Sensu et sensato ostendimus, caetera animalia praeter hominem odoribus nec gaudent nec tristantur.
Est autem animal vocativum frequentis vocationis propter desiderium coitus, et ad hoc quae sui generis sunt, vel sibi vicini generis animalia congregantur ad ipsum. Dicitur etiam hoc animal infestum esse draconi, et draconem ab ipso fugere in latibula antrorum. Quidam etiam dicunt, quod in armo dextro figuram lunae habet incrementa lunae imitantem tam crescendo, quam decresdendo cum luna.