Papio animal est circa Caesaream abundans civitatem, parum vulpibus majus, luporum habens mores : adunata enim haec ululant animalia una praeeunte, et aliis postea simul respondentibus.
Pilosa autem sunt haec animalia ut vulpes, et ubi unum istius speciei occisum fuerit, caetera circa ipsum ululant sicut plangant mortuum : et sunt eorum voces adeo sonorae, quod cum eminus sunt, tamquam de propinquo audiri putantur.
Hoc animal dicitur sepulcra hominum in fame intrare aliquoties, et cadaveribus hominum vesci, cum quasi sit compositum ex lupo et vulpe.