Parthio animal est quod naturae decorem mirabilem habet: colore enim purpureo pollens adeo est radiosum, ut visus in ipso quasi scintillare videatur : mortuum autem ruborem retinet pellis, sed subducitur radiositas, et est ad modum canis in quantitate, mansuescibile valde et delectabilibus gaudet in cibo. Quidam etiam Antiquorum hoc animal putabant aliquid habere divinitatis. Ossa hujus animalis fortissima et durrissima sunt, et nervi adeo fortes, quod non nisi magna violentia valeant disrumpi.