Pegasus, cujus figuram in caelo dicunt esse Astronomi, animal est compositum, in aethiopia generationem habens, magnum valde et horrendum ante equi formam habens. Alas etiam habet ut aquila, sed multo majores, caput cornutum et adeo monstruosum, ut multa animalia terreantur solo visu ipsius. Alis autem non volat in altum se extollens, sed potius aerem concitat ad sui cursus velocitatem. Est autem omnibus animalibus infestum, maxime tamen hominibus.