Pirolus est animal quod alio nomine spirioIus vocatur, et est animal majus aliquantulum quam mustela, sed non longius, et, ut dicunt quidam, a vario non differt nisi secundum locum. Nam quod in Germania rubeum est antiquum et nigrum primo suae nativitatis anno, in Polonia ruborem miscet cum griseo, et in Tusciae partibus totum efficitur griseum : et ideo in figura et in quantitate et moribus et cibo nulla penitus inter pirolum et varium invenitur diversitas. Sunt autem animalia sicut caetera de generatione muris dentes duales Inferiores Valde longos habentia, et valde Inquieta, et In arboribus nidum construentia, caudas habentia villosas et longas, et saltantia de arbore in arborem vicinam, et tunc caudam movent ac si se gubernent cauda. Cum autem moventur, caudam post se trahunt: et cum sedent, caudam super dorsum suum erigunt: et cum cibum capiunt, pedibus anterioribus sicut caetera de genere muris cibum quasi manibus accipiunt, et ori suo imponunt. Cibus autem eorum est nuces, et poma, et hujusmodi, et caro eorum est dulcis et bona.