Rangifet animal est in Aquilonis partibus versus polum arcticum generatum, et etiam in partibus Norvegiae et Sucviae, et in his quae sunt majoris latitudinis regionibus generatum : et dicitur rangifer quasi ramifer : est enim quasi de figura cervi, sed majus corpore, et robore fortissimum, et fuga celerrimum, tres ordines cornuum gerens in capite, et in quolibet habens duo cornua, ita quod caput ejus videtur virgultis circumpositum. Duo ex his caeteris majora habet in loco cornuum cervi, et haec efficiuntur in bestia perfectae quantitatis aliquando quinque cubitorum, et ramorum viginti quinque : duo autem habet in medio capitis, quae sunt lata in modum cornuum damae. Sed sunt circumposita ramis militis et brevibus. Duo autem alia habet in fronte anterius Versa : sed haec magis ossibus videntur esse similia : et cum bis omnibus pugnat contra bestias adversan- teSi